PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

LXXI

Desumpsimus ex Livro de D. Mummadona.

957

Rex domno Ranemiro. De sancto iohanne de ponte eum adiuntionibus suis

Svb imperio opificis rerum que unus in trinitate extat colendus atque glorificandus pater et filius et spiritus sanctus siue et honorem sancti saluatoris et genitricis earum sancte marie semperque uirginis uel omnium martyrum uirginum et confessorum que domino placuerunt quorum reliquie recondite sunt in cenobio nunccupato Vimaranes (Mosteiro de Guimarães) que est fundata ad radice montis latito inter duas amnes aue et auizella urbium bracarensis. Ego enim Ranemirus principem uobis domnis inuictissimis mundique triumphatoribus siue et uobis tie nostre domna mummadomna et fratribus atque sororibus uestris habitantibus huic loco. Damus atque concedimus uobis cenobio nostro nunccupato sancti iohannis babtiste que est fundato ripa riuulo aue prope ponte petrina (nota1), damus uobis ipsum cenobium integrum cum omnis ornatus eorum uel cum cunctis adiacenciis et praestationibus suis ubique sunt tam de ista parte aue quam ex alia parte, et neminem promittimus que ibidem uobis disturbationem faciat nec inmodico. Siquis sane quod fieri minime credo aliquis homo hunc factum nostrum infringere temptauerit aut inmodico conaberit quisquis ille fuerit sit segregatus a corpus et sanguinis redemptoris nostri et insuper pariat quantum inde auferre uoluerit in quadruplo. et hunc factum nostrum plenissimam obtinet firmitatis rouorem longeba dierum. Facta scriptura testamenti notum die quod erit VIº Idus iunii. Era DªCCCCª LXXXXª Vª. Ranemiro principem in hac scriptura a me facta manu mea propria confirmo.
Sub christi nomine Rudesindus episcopus conf. —Ouecus dei gratia episcopus legionensis conf.—Sub imperio saluatoris sisnandus irensis pontifex conf. — Hegica ennegot conf. — Zanon froianiz conf. — Ennegus aliotiz conf. –Mozas tauroniz conf.
Comite Gutiere roderici conf. —Uiarigus confesso conf. — Arulfus confesso conf. —Uiliamirus confesso conf. — Gauinus confesso conf. Sisualdo test. —Trasmiro test. Leouesendo test. —Pelagius clericus. Uiliamirus diaconus. —Sigericus presbiter scripsit.

index

nota1: A «ponte petrina» sobre o Rio Ave próximo do Mosteiro de São João Baptista (actual São João da Ponte), corresponde ao local de travessia do rio da via romana Braga - Mérida na Ponte Romana de Campelos. A ponte volta a ser referida num documento do ano 1059 (PMH DC 420).

viasromanas.pt