In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Frater Petrus Aluiti in quibusdam partibus Yspani Milicie Templi magister una cum omnibus nostris fratribus in Portugalia permanentibus ad honorem Dei patris omnipotentis et Beate Uirginis Marie et Omnium Sanctorum et ad salutem animarum nostrarum et de omnibus fratribus et christianis presentibus et futuris et ad honorem Mansionis Templi et ad utilitatem et caritatem et ad hospicium transeuntium per ipsum locum diuina gratia inspirante et nullis necessitatibus et angustiis nobis cogentibus sed bona et integra voluntate damus Deo
et tibi Petro Ferrario et vxori tue Marie Uelasquiz liberam et sine ullo impedimento ipsam nostram albergariam de Saiceira quam iam olim multis dederamus ad populandum qui eam heremam et depopullatam relinquerunt et qui ibi multi periclitabant et latroni et mali homines ibi multos occidebant et expoliabant et percutiebant et ad transeuntes tam magnum defectum ipsa albergaria ibi faciebat et tantum erat ibi necessaria. Ideo vobis eam damus ad populandum quia intelligimus quod uos ibi melius et magis faceritis seruitium Dei quam omnes alii quibus eam antea dederamus qui eam in heremo dimisserunt concedimus eam uobis et suscessoribus uestris cum omnibus suis terminis quos per nostrum preceptum diuisit frater Fernandus Martiniz tunc Comendator de Tomar et cum pretore fratre [fl. 166v] Suario Martiniz et cum nostris iudicibus. Pelagio Cabeza et Gonsaluo Menendiz et maiordomo Romeo Pelaiz et notario Dono Toma presbitero et Gomescio Gundisaluiz et Nuno Menendiz et Andrea Petriz et Johanne Barata et Johanne Ualasquiz scilicet per Conchaadam de Beselga quomodo vadit strata colimbriana ad Sanctarem1 et deinde ad caput de inter ambas lagonas ubi isti supranominati posuerunt vnum marcum in strata et exinde ascendente ad cumen ubi alterum marcum possuerunt et deinde ad Barrosam directamente ad cumen de capite de Carreira que uadit ad colum de Almouriol2 et per ipsum vallem directamente quomodo inde intrat aqua in Camolia et per ipsam aquam de Proate quomodo trascendit per uiam que uadit ad Ablantes3 et per uiam que venit ad primam stratam colimbrianam ubi isti inciperunt diuidire istos terminos et cum omnibus nobis ibi pertinentibus uobis istam albergariam liberam et franquidam damus et concedimus iure et in hereditario in perpetuum ut eam melius quam potueritis populetis et plantetis et edificetis ad seruitium Dei et ad honorem et ad utilitatem Mansionis Templi et concilii de Tomar. Si aliqui homines ad ipsam albergariam accedere uoluerint et ibi viuere et habitare et plantare et laborare et edificare voluerint sint defensi et imparati per consilium et auxilium Dei atque nostri eam semper teneat homo de genere uestro qui eam magis ualuerit et qui ibi seruicium Dei faciat et carta uel donatio que uos contrariet non valeat et set ista in perpetuum ualeat. Si quis surrexerit tam de nostris quam de successoribus nostris quam de extraneis qui hoc factum nostrum frangere voluerit non sit ei licitum et si forte aliquis super hoc locum nobis contrarium dare voluerit quod minime credimus ultione Dei confringatur et pereat in eternum nisi se prius correxerit satisfactione et hec donatio et hec carta mense Dezembris in die Sancti Stephani in Octauis Natalis Domni sub Era Millesima CCª lxª. Nos supranominati qui hanc cartam fieri iussimus coram omnibus uobis eam roboramus et confirmamus et hec signa [sinais] fecimus. Et ut donatio nostra melius suum robur obtineat impresione sigilli nostri cartam istam fecimus muniri.
Qui presentes fuerunt et hoc uiderunt et audierunt presentibus Fratre Gonsaluo Fernandiz Comendator de Castello Blanco conf.
Petro Fernandiz notario magistri conf. alio fratre. Domno Vicencio capellano conf. Fratre Gonsaluo Martinis.
Mareseileoe [sic] conf. Fratre Domno Vincentio subcomendatore ipsius loci conf. Fratre Petro Iohanis ibi pretore conf. Fratre Martino Martiniz ibi clauicularis conf.