(...)
De Villis Bonis.-Johannes Menendi juratus et interrogatus dixit, quod Ville Bone (Vila Boa) cum totis suis terminis, sicut dividit per Aguiar et per estrada1 et de inde per cutu de Choqueyne et per aquam de riba Lappa (Ribeira da Lapa), quomodo vertit aquam de Bestancia (Rio Bestança), et de alia parte per aquam de Fedares corrente aqua ad Bestanciam, sunt regalenge Regis. Interrogatus, quod forum faciunt Regi de istis villis, dixit, quod dant de quolibet casali unum modium de secunda, et, si habuerint vineam, ex quando dederit vinea quinque modios, debent dare duos puzaes, et iste panis debet dari per taligam de Bustelo, et dant de quolibet casali j. affusal de lino et corazil sive gallinam et taligam de centeno et singulos ovos, et maiordomus debet dare unam fogazam triticeam et aliam centenam et unum quartum in carne et alias directuras et foros, sicut continet in sua carta, quam habent de foro, quam fecit illis Donnus Menendus Moniz et uxor ejus Donna Christina in Era M. C. Lx. Et nos inquisitores vidimus cartam ipsam. Et dant Regi per usum de istis villis in festo Sancti Martini .j. morabitinum et singulos almudes de pane de quolibet casali.
(...)