PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

Inquisitiones

INQUIRIÇÕES DE D. AFFONSO III

Fasc. VI Pág. 862

(...) Rodericus Petri de Villa Nova dixit similiter. Martinus Petri de Villa Nova dixit similiter; et addit, quod Dominicus Paulo, qui tunc temporis erat portarius, intregavit istum montem Johanni Fernandi de Villa Nova homini Regis. Menendus Petri de Villa Nova dixit similiter per totum; sed non fuit in intregatione de portaria. Dominicus Fernandi de Villa Nova dixit sicut Martinus Petri. Donnus Michael de Campo dixit sicut dixit Martinus Petri de Villa Nova; et addit etiam, quod ipse fuit presens, quando Martinus Petri judex fecit inquisitionem super ista hereditate, et invenit per illum et per Johannem Bonum de Campo et per Bispo de Campo et Donnum Michaelem Gramde et per alios, quod ipse mons, sicut dividit per Ameeyro de Casis (?) et deinde ad cerro de anta et deinde per carril velo de Transpicoto1, erat de Rege. Johannes Bonus de Campo dixit per totum similiter. Donnus Bispo de Campo dixit similiter per totum; et addit, quod ista hereditas jacet in Riparia de Retrouzi (Rio Troço), et homines Episcopi de Villa Nova filiaverunt ipsam hereditatem post intregationem de portario et habent eam. (...)



purl Biblioteca Nacional

index

nota 1: O documento refere uma propriedade régia em Vila Nova do Campo, delimitada pelo Rio Troço, o "Cerro da Anta" e pelo "carril velho de Transpicoto", referência a uma via antiga que deverá corresponder à ligação de Castro Daire a Viseu (ver Castro Daire - Viseu).

viasromanas.pt