(...)
Interrogatus si habetur ibi aliquod Regalengum sine istis supradictis casalibus, dixit quod in Agrelo jacet unus campus; et in Presizal jacet alius campus; et in Chausa jacet unus campus; et inter vineas Domne Orrace et Domini Regis jacet alius campus; et super lagare Domne Orrace jacet alius campus. Item, dixit quod in vinea Orrace Nuniz de Pausada jacet ibi Regalengum sicut incipitur per ubi fuit via vetera per valle usque Moutam de Cerzariis1 sicut vadit ad fundum contra Selium; et subtus Presam jacet alia magna peza sicut incipitur in Presa et vadit usque Per- seguarios, deinde usque ad illum locum ubi stetit nugaria contra Quintanam: et de istis vineis predictis regalenguis que jacent contra Selium fuerunt de terrenis illius predicti casalis heremi regalengui de Pousada. Item,
(...)