In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti. Hec est carta testamenti quam ego pelagius suarici sana mente et propria uoluntate feci eclesie sancte marić episcopalis sedis colimbriensis et eiusdem loci episcopo domno cresconio siue clericis ibidem commorantibus de uilla mea quam habui da apresuria in temporibus consulis domni sesinandi et de corte mea que fuit de iohanne azeit et ipsa corte habet iacentia inter portam de iben bodron et illa alkazoua de quibus uero michi post eius excessum comes domnus reimundus una cum coniuge sua domna orracca filia domni adefonsi regis cartam confirmationis siue auctoritatis fecit. Et habet ipsa uilla iacentia iuxta illo arrugio de cosilias (Coselhas) territorio colimbrić In occidentali parte est uia que discurrit ad sanctum romanum (nota1)Ab aquilone uilla de martino sisnandiz In meridie ortus de iohanne aurifice. Sed sciendum est dum uixero ipsa uilla fructuario usu maneat michi possidenda et ipsa corte ad inhabitandum similiter. Post uero obitum meum ad prenominatam aeclesiam reuertantur iuri perpetuo obtinenda pro remissione peccatorum meorum et ut precibus sanctorum quorum ibi reliquie et nomina continentur et orationibus commorantium adiutus quod meis meritis nequiui ualeam adipisci. Hoc denique per contestationem omnipotentissime deitatis dico quod huic meo facto non sim contrarius. Et si forte quod absit contigerit liceat eclesić rectoribus cohercere me seuerissime legali censura semoto omni blandimento. Si autem aliquis uir aut femina siue de propinquis meis siue de extraneis inde aliquid euertere uel auffere temptauerit non sit ei licitum per ullam assertionem cuiusque ingeniose calliditatis sed pro sola temeritate de suis propriis facultatibus restituat quadruplum eidem eclesić que aufferre temptauerit et quandiu in hac pertinatia manserit sit excomunicatus a societate sidelium christianorum et si in hac audatia ab hoc seculo obierit sit illi perpetua cum diabolo mansio in eterna dampnatione et hoc testamentum perpetuum obtineat uigorem. Quod factum est II kalendas maias Era T. C. XXXII. atque manu mea roboratum et super altare eiusdem eclesić coram idoneis testibus traditum est ubi corpus meum iubeo sepeliri.
Martinus prior conf. — Dominicus presbiter conf. — Petrus presbiter conf. — Erus presbiter conf. — Iohannes petriz presbiter conf. -Petrus presbiter conf. -Iohannes presbiter conf. -Salomon presbiter conf.
Tellus diaconus test. — Pelagius diaconus test. —Sesnandus diaconus test. — Erus diaconus test. --Iulianus subdiaconus test. --Martinus subdiaconus test. — Petrus subdiaconus test. — Rodoricus sendiniz test. — Pelagius mandiniz test. —Saluator reccamundiz test. —Zuleiman uiarikiz test.
Iulianus subdiaconus scripsit.