PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

DCXXXIX

Descripsimus ex codice qui titulum Tombo escripto por ordem de D. Maior Martins, prae se fert

1085

Carta de hereditate quam habet monasterium In Minianos et in Manzores et in genestosa inter manzores et fagiones

Domnis inuictissimis sanctis ac triumphatoribus sanctorum apostolorum petri et pauli et sancte maria mater domini uel cetere reliquie quorum baselica uidemus fundata territorio arauca subtus mons fuste et serra sicca discurrente ribulo alarda loco predicto sancti petri monastorio («território de Arouca sob o monte Fuste e a Serra Sicca no curso do rio Arda»; a Serra Sica corresponde ao maciço entre Arouca e o rio Douro. Ego famulo dei aluitu romariquizi filio romarigo gelmerizi et de fronilli filia rodosondo aluitizi et de freileuua placuit mihi atque conuenit nullis quoquo gentis imperio nec suadentis articulo sed propria mihi accessit integra uoluntas ut pro remedio anime mee concederem ad locum sanctum ecclesie uestre de paupertate mea de omnia hereditate que habeo in arauca (Arouca) de parte de mater mea fronilli et de auios meos rodosindo aluitizi et de freileuua et iacet ipsa hereditate in uilla minianos (Minhãos, St. Eulália de Arouca) et inde diuidet per sautello («Soutelo»?) et inde per spica de lonbato et inde per ubi diuidet per uilla frantia («Vila Franca» = Urrô?) et inde discurret pro ad alarda (rio Arda) per comaro que expartit per agro de fidele usque in aqua de alarda (zona da Cavada) et trauze alarda («e cruza o Arda») et diuidet per pausada (Pousada) et inde per uilla iugarios (Jugueiros) et inde per carraria antiqua inter iugarios et nouales et conclude nouales («cruza a carreira antiga entre Jugueiros e Novais, e que termina em Novais»; vide nota1) usque se finxit et diuidet per pumare maiore et inde in directo et diuide per illa petra qui dicent mirauade («mira o vau do rio»?, junto da Capela de Santo Aleixo) et inde per uia antiqua (vide nota2) usque ad agro de spadannito (Quinta da Atravessada?) et transit isto illo ribulo alarda (rio Arda) et uadit por uia antiqua (vide nota2) usque ad bocca de carreira antiqua per ubi diuidet cum uilla de mugun (Moção) et inde per uia antiqua usque ad illa archa (mamoa?) et inde fecit in sautello («Soutelo»?) undo primitor incoamus. Et iterum aditio ad illo loco sancti petri alia hereditate quo habeo in uilla manzores que iacet inter portella et arauca discurrente ribulo alarda («Vila de Mansores que está entre Portela (de Romariz) e Arouca, pelo curso do rio Arda») et alia hereditate que iacet in uilla genestosa (Gestosa) que iacet inter manzores et fagiones et portella («Villa Genestosa que fica entre Mansores, Fajões e Portela de Romariz»; (vide nota3). de ipsas uillas mea ratione ab integro ecclesia sancti petri de arauca pro reedio anime meo concedo. et habui eas de parte de auios meos quos supra nominauimus de arauca. do illa hereditate cum suos casales et cum omni aprestitu suo exitu et regressu per suis terminis et locis antiquis quantum me competat inter meas gentes et meos heredes ad locum sanctum ecclesie uestre sancti petri ad omnes fratres qui ibidem in uita sancta deseruierint pro remedio anime mee ut semper ibidem deseruiat. Siquidem quod fieri negauero aut auforre ab eodem loco quesiero aut aliquis homo uenerit de gens mea filios uel neptos aut extraneis uel quilibet generis homo qui hunc uotum meum uel testamentum inrumpere quesierit uel usurpauerit in primis sit excomunioatus a corpus et sanguis domini nostri ihesu christi et cum iuda traditore permaneat in errore et in die iuditii non resurgat sed cum inimicis dei pena eterna suscipiat et insuper pariat illa hereditate et illo que in testamento resonat duplato uel triplato uel duo auri talenta ad illos fratres qui in monasterio habitantes fuerint uel qui nunc ibi sunt uel qui uocem illorum intenderit et ad seniores qui illa terra imperauerit iudicato. et hunc meum uotum uel testamentum firmiter in dei amore permaneat in sempiternum. Facta series testamenti notum die IIIIo idus magii. Era Mª Cª XXIII.ª Aluito romariquizi in hanc series testamenti quod fieri uolui presens consedi legentem audiui manu ro -|- -|- ui. Regnante adefonsus imperatori filius fredesnandi et in colimbria paternus episcopus et dux sesnandus aluazir. In arauca egas ermigizi odorio tellizi et gauino froilazi et uigarios eorum. Qui presentes fuerunt. menendo test. pinniolo test. Adefonso test. Aluitu test.petro test. Godinus presbiter Scripsit.

index

nota1O limites da propiedade cruzavam a sul do Arda a «carraria antiqua» que discorria entre Jugueiros e Novais, formando assim uma variante paralela à via principal.
nota2: o documento refere três propriedades no território Arouquense. A primeira, a Villa Minianos, deverá corresponder ao actual lugar de Minhãos em St. Eulália, na base do Castro de Valinhas, ligeiramente a norte do centro de Arouca. Esta propriedade era dividida a leste pela via antiqua descrita no Itinerário Castelo de Fornos/ Rio Douro - Arouca - Albergaria da Serra.

nota1: A segunda propriedade Villa de Manzores corresponde à actual povoação de Mansores e a terceira designada por Genestosa, corresponde ao actual lugar da Gestosa (Escariz), situado entre Mansores, Fajões e Portela (Castro de Romariz), por onde passava a via romana entre Porto e Viseu, embora não haja referência explícita à via no documento.

viasromanas.pt