In dei nomine. Ego arias Placuit mihi per asto animo integro sed propria mea uoluntate ut uenderemus tibi fromarigo et uxor tua adousenda lareas de terra que fuerunt de patre tuo aspadio in uilla goterre a radice mons cossoirado (Villa Guterres na base do Monte Cossourado) ripa neuie territorio brachara (território de Braga) in loco predicto in illa petrosa de succo de dona ousenda in fundo de dona heldonza et in longo de carraria antiqua usque in illas trauessas et in illo casal IIIIª minus VIIIª et dezima quomodo est conclauso cum quantum ominis aprestitum est et in illa cortina de succu de don fofo usque in succu de don breto. Pro precio que accepi de uos duas partes de uno boue de X modios et in alio precio II modios. tantum mihi et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remanssit in debitum pro dare. Habeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra cunctis temporibus seculorum. Sed siquis tamen quod fieri non credimus et aliquis homo uenerit uel uencro aut uos in uoce nostra quomodo pariamus uobis ipsa hereditate duplata uel triplata et quantum ad uobis fuerit meliorata et uos perpetim habitura. Facta karta uendicionis in die erit VI° idus octvber. Era MCII. Arias presbiter in hac karta uendicionis manus meas roboravi. Hic test. Crescouio test. Desterigu test. Toderedo test. Hermigildo tesl. Bolmenzo (?) test. Arias prcsbiler Notvit.