PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

CXIV

Ovecus Garseani donat Laurbanensi Monasterio villam S. Comba, cum praediis rusticis ipsae obnoaxiis, ecclesias at suppelectilem. Descripsimus ex autographa charta, olim in chartophylacio Conimbricensis Sedis, nunc in Publico Archivo servata.

974

Hob honorem domini nostri ihesu christi et sanctorum glorissimorum martirum sancti mametis et sancti pelagii et cetera sanctorum apostolorum pignera que in eodem loco sunt recondita in loco nominato urbanensi cenobio suburbio colinbrie. Ego famulo dei oueco garseani con peccatorum meorum mole dopresso in spe fidu ciaque sanctorum meritis respiro non usqueqnaque dispiratione deycior qui etiam texte consciencie reatui meo criminis sepe pabesbo Ut per uos tandem sanctissimi martiris reconciliari merear a domino deo nostro. Et quia scriptum est; --uobete et reddite domino deo uestro-- Et ideo cum omni affectu mentis atque operis ipsa mea deuotionem adinplendo procuro. Undo inonucula mea aliquantulum munus ex uoto proprio procuro conferre sicut enim legimus instituta sententia comodo principes nostri constituerunt comodo accesserunt una cum ortodoxis uiris inlustris presago spiritu pleni calle rectis pro dubio declararunt de hereditatem propinquis sine neptis uel extraneis aut cuiuslibet personeis ut unusquisque de rebus suis in omni robore et perpetua firmitate abere tradere liceat. Ego exiguo famulo dei oueco garseani placuit michi sano animo integroque consilio mente perfecta pacisque uolumtas ut facerem ad ipsius loci sancti mameti textum scripture testamenti series benefactis ideo offero pro remedio anime meo sine defunctorum meorum In primis uilla de sancta columba («Villa de Santa Comba») cum suos uillares et suas ecclesias et suis locis et terminis antiquis uineas pomares ortos ortales aquas aquarum sesigas molinarum exitus montium ingressus et regressus domus cortes intrinsecus eorum cubas cum bibere cubos cum cibaria anrum argentum ornamentum ecclesia pannos siricos lineos uel laneos caballos equas mulos asinos frenos sporas spadas seudos lanceas lorigas ferrum seu metalorum uel quantum apprestitum ominis est. Et diuidet ipsa uilla et ipsos uillares per illa area que est in illo campo iuxta illo fontano inter sancto iohanne (S. Joaninho) et perget per lomba que diuidet cum termino do trexete (Treixedo) ubi est uia antiqua et inde per montis per petras fictiles usque diuidet cum uilla genestosa (Gestosa) per lomba prope ecclesia sancti pelagii (Igreja de S. Pelágio, talvez no Pólo Industrial da Catraia) inpronante per termino forte usque in ribulo adon (Rio Dão) et de alia parte contra parte aquilonis per montes et per arcas antiquas (antas?) et per petras sicilatas que diuidet cum uilla aluarin et inde inpronante ad ribulo crinis (Rio Criz) et concludet alio monasteriolo nomine sancti georgii et inde per ribulo crinis usque in foce ribulo adon (pelo Rio Criz até à sua foz no rio Dão). Etiam omnia quod notavi medietatem partem concedo. Siquis tamen hunc factum meum infringere temtaberit aut alii genere demutilare que temtauerit an filiis suprinis nebotis aut aliquis omo qualibet subrogota persona ut hunc meam deuotionem necletem aut spontem conpuellere uoluerit in primis ira dei omnipotentis super eum descendat et uiuens a fronte inbalus careat lucernis et ad corpus domini nostri ihesu christi sit segregatus et dupla perditione damnatus atque cum iuda proditore adsurus lugeat penas in eterna damnatione. et hanc series testamenti firmiter abeat roborem. Facta kartula testamenti XI kalendas agusti. Era I X II.ª Ego oueco garseani in hanc kartula testamenti manu mea confirmo +.

gutieri muniz confirmans+ - didagus confirmans + - sub christi nomine vilulfus colimbriensis episeopus conf. -- sub christi nomine Iquilani dei gratia episcopus uisense sedis conf. - sub christi nomine iacobus dei gratia episcopus lamezense sedis conf.
Hanni didaz test. - gundisaluo scemeniz test. -- abolmundar gondolfyz test. - garsea sanctiz test. -- abbitu benedictiz test.
oueco gudesteiz test} - albaro ansuriz test. -- eita maioriz test. - gunlelli test. -- maurelIe garzez test. -- garzia muniz test. -- scapa test.
gomece muniz test. -- scemeno sauaricoz test. -- munio didaz test. - ermigio didaz test. -- didago viclaz test.
teodosius abba -- cresconius presbiter - sarrazinus presbiter -- martinus presbiter scripsit.

index

nota1: a Villa de Santa Columba corresponde a Sta. Comba Dão entre os rios Criz e Dão. A via antiqua seguia pela lomba que divide S. Joaninho e o término de Treixedo (Trexete). Seria muito provavelmente a via romana que ia de Sta. Comba Dão até Viseu proveniente de Coimbra.
viasromanas.pt