PMH INQ. pp. 486
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

Inquisitiones

INQUIRIÇÕES DE D. AFFONSO III

Fl. IV pág. 486

(...) Item, dixit quod audivit dici multociens multis hominibus veteribus quod una via que vocatur Via veteris, et incipit in fluvio Dorii in loco qui dicitur Arrabea (rio Douro, no lugar da Arrábida), deinde quomodo venit ad cautum qui stat inter Loordellum et Citofactam (couto entre Lordelo do Ouro e Cedofeita), deinde quomodo venit ad crucem Sancti Jacobi de Costoyas (Cruz de Santiago de Custóias), deinde quomodo venit ad Petras Veyras (Pedras Rubras), deinde quomodo venit ad Avellanedam (Aveleda), deinde quomodo venit ad locum qui vocatur Mola Olivarum (Modivas), deinde quomodo venit ad mormoriale Dompni Pelagii Truytosendiz, deinde quomodo venit ad cautum qui stat inter Fajozes et Vayram subtus Castrum bovis (couto que está entre Fajozes e Vairão sob o Castro Boi), deinde quomodo venit ad Mazanariam (Macieira da Maia), deinde quomodo intrat in fluvio Ave (Rio Ave), et dixit quod quando Maiordomi pignorabant, nolebant Milites Terre quod Maiordomi ducerent pignora per hereditates eorum. Et propter hoc Dominus Rex et Milites Terre divisaverunt illam predictam Viam veterem et est tota regalenga, et modo tenent Milites et Ordines istam viam occupatam, et laborant eam, et non dant inde portionem Domino Regi. Interrogatus quare non dant inde portionem Domino Regi postquam ipsa est tota regalenga, dixit quod nescit. Johannes Benedicti, Petrus Martini, Martinus Fernandi, Petrus Cauti, perhibuerunt testimonium de via tantum, sed non de alio, sicut primus. (...)


in PURL Biblioteca Nacional

index
nota 1: a referida «veteris» partida dolugar da Arrábida, junto ao rio Douro, e seguia entre os coutos de Cedodofeita e Lordelo do Ouro até à Cruz de Santiago de Custóias, onde entroncava na «karraria antiqua» vinda do centro do Porto. Voltava a derivar desta em direcção a Pedras Rubras (castro), Aveleda e Modivas, continuando entre Fajozes e Vairão pela base do Castro Boi rumo à travessia do rio Ave. Ver vias que partiam do Porto.

viasromanas.pt