Documentos Medievais Portugueses

Documentos Régios

DOC. 277

29 de Janeiro de 1161

Carta de Firmidão ao Mosteiro de Santa Maria de Salzedas de Dom Afonso Henriques,
dirigida ao Abade João Nunes.

In nomine sanctae et Indiuiduae Trinitatis Patris et Filii, et Spus Sancti Amen. Principum et maximum regum estloca religiosa honorare, ditare, possessionibus ampliare. Eapropter ego Aldefonsus pius victor triumphator ac semper inuictus, Dei gratia rex Portugalensium, comitis Henrici et reginae Tarasiae filius, et magni regis Alfonsi nepos, una cum filio meo rege Sancio et filiabus meis Regina Orraca, atque regina Mahalte facio cartam firmitudinis et scriptum in perpetuum ualiturum pro remedio animae meae et parentum meorum et pro seruitio quod mihi exhibuit fidelissima ac deuotissima Tarasea Alfonsi Ecclesiae Sanctae Mariae de Salzeda, loco scilicet non personae tantum, sed ipsi personae Joanni Nunez abbati, et omnibus suscessoribus ejus ac monachis ibidem sub regula beati Benedicti abbatis degentibus de ecelesia Sancti Martini de Gaya («Igreja de São Martinho de Gaia, actual Capela do Bom Jesus junto do Castelo de Gaia») cum piscariis suis per hos terminos quomodo incipit per Dorium (Rio Douro) super piscariam de Matre (?) et inde per petram de Deueza (?) et fert in carreriam quae venit Gaya (nota1) et inde per ripam antiquam et inde fert in fontano (Fonte Santa?) et inde uenit in directum donee fert in Monte (?), et inde quomodo diuiditur per villar (Vilar?), et fert in Dorium. Do et concede supra dictae ecclesiae illam hereditatem quam superius determinaui ita quomodo nullam ibi habeam dominationem vel potestatem, nisi benefaciendi et defendendi. Praterea autoriso eidem eclesiae de Salzeda totam ipsam haereditatem de Argeriz cum suo cauto et cum omnibus villis quae sunt ibi et quae ad regale jus pertinent. Cauto ita determinatur ex una parte per portam de Alvares (Porto de Alvares) et per montem de Almudafaz (?) et per fonte de Salgueiro (?) et per caput de furadorio (Furadouro?), quo modo diuiditur cum Pallaciolo (Paço) et reuertitur in torno et quomodo diuiditur cum Seuer (Sever?) atque cum Seixas (?) et cum Serzedas et cum Sancta Maria de Lobazaim (?), et cum Sartagine (?), et cum Sancto Martino per vallem de Cadellas, et per ilium saxu de Ledenario, et cum Sancta Cruce (Santa Cruz) per aucturas, atque cum Hermamar (Armamar), et per illam aream de Pellagio Randiz, et per illam viam antiquam usque in Monte Rasum («estrada antiga no Monte Raso»; nota2) atque cum ilia ficulnea de Area Petrina (?) et cum Lameco (Lamego) per Vallam Viridem (?) et intrat in Barosam: do et concede hoc totu Cartum Eclesiae de Salzeda sicut superius nominaui. Facta Carta haereditatis et testamenti quarto Cals Februarii Era millesima centesima sexagesima nona. Ego Aldefonsus rex portugaliae una cum filiis meis hanc cartam quam fieri iussi propria manu roboro atque confirmo et quicunque hoc factum meum frangerit pariat quingentos solidos ibidem commorantibus. Rex Alfonsus Portugalis, Guncalvus dapifer curiates testis, Petrus signifier testis, Menendus Lamecensis episcopus testis, Magister Albertus Cancellarius notuit.


nota1: esta referência a uma «carreriam quae venit de Gaya» utilizada como delimitação da propriedade situada em Vila Nova de Gaia que foi doada ao mosteiro de Salzedas, poderá corresponder à estrada rumo a Coimbra e Lisboa.

nota2: esta "viam antiquam usque in monten rasum" servia de limite norte do couto do mosteiro de Salzedas; noutro documento surge como «illa estrada mourisca et dividit per Semada" (LDMS, fl. 61); corresponde ao estradão que ainda hoje percorre o o planalto do Monte Raso, integrando um grande itinerário romano que ligava a travessia do Rio Douro na Régua a Moimenta da Beira (ver aqui itinerário).

viasromanas.pt