PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

LEGES ET CONSUETUDINES

Págs. 368-370

NOMAN

Numão

1130

Foral de Numão concedido em 11301 pelo governador D. Fernando Mendes de Bragança (excerto).

(...) uicinum fecerit occidere aut concilium dederit" et suspectum eum habuerit qui suspectum eum habuerit” in suo corde cum altero. Et si non quesierit illum retar pectet mm. (sic) solidos medium ad palacium et medium ad suas gentes. Et totus homo de Nomam qui suum uicinum occiderit in ciuitate et de alia parte de illo poyo et de quomodo ferit ad illam portellam de doiro et de alia parte ad illos palacios antiquos usque in alia carraria de sancto Jobanne qui ibi hominem occiderit pectet III M. (sic) solidos medium ad suas gentes et medium ad palacium. Totus caballarius et peon de Nomam qui pignora adduxerit de alía terra et super plus dixerit quam adduxerit iuret sine altero quod plus non” aduxerit nisi quantum dederit et parciat se de illa. Et totus homo de Nomam qui arma tenuerit de suo seniore et mors illi uenerit alius senior qui postea fuerit non demandet illa arma nisi remaneant ad suos filios. Et istuda forum do uobis Ego Fernandus menendiz una cum filiis meis et nos habitatores de Nomam cum nostrum forum quod demus ad seniorem singulos octauas de ceuada et singulos denarios et duos panes et quintam que uenerit nobis de terra de mauris que sedeat collecta" per manus de judice et ad iudicem in soldada x solidos ad capud anni. Siquis uero hoc factum nostrum irrumpere uoluerit et istud forum infringere uoluerit tam rex quam Regina uel comes uel potestas aut qualibet persona tam ego quam filii mei uel progenies mea in primo sit excomunicatus et anathematizatus et a regno dei segregatus et non habeat portionem in regno dei nisi cum iuda traditore, et absorbeat eum terra sicut absorbuit Datam et abiron. Facta carta kalendas vit. Julii Era m. c. lx." vm." Ego Fernandus menendiz una cum filiis meis hanc cartam quam sussimus fieri manibus nostris roboramus in ipsis temporibus. Regnante Rege Alfonso in Legione et in tota strematura imperante portugal Infante domno Alfonso. Archiepiscopus in Bracara domnus Pelagius, potestas in Bragancia et in Lampazas" Fernando menendiz. Totus homo qui uicinus fuerit pro ulla calumpnia non respondeat que in Nomam fuerit non respondeat sine rancuroso. Ego Alfonsus II. dei gratia Port. Rex una cum uxore mea Regina domna Vrraca et filiis nostris Infantibus domno Sancio et domno Alfonso et domna Alionor concedo et confirmo firmiter vobis populatoribus de Nomam istud forum et istam cartam quam Fernandus menendiz uobis fecit. Hoc autem concedo et confirmo per hanc eartam meo sigillo plumbeo communiri vt maius robur obtineat firmitatis. Que fuit facta apud quintaelam mense octobris Era n.* cc. Lx. v. Et eam nos supranominati propriis manibus roborauimus et in ea hec signa fecimus HH . Qui affuerunt, Domnus Stephanus Bracarensis archiepiscopus conf. Domnus Mar." Port. episcopus conf. Domnus Pe. Colimbriensis episcopus conf. Domnus Suarius Vlixbonensis episcopus conf. Domnus Suarius Elborensis episcopus conf. Domnus Pe. Lamecensis episcopus conf. Domnus Bar. Visensis episcopus conf. Domnus Martinus Egitaniensis episcopus conf. Domnus Martinus iohannis signifer domini regis conf. Domnus Petrus johannis maiordomus curie conf. Domnus L. suarii conf. Domnus Gomecius suarii conf. Domnus Gil walasquiz conf. Domnus Johannes fernandiz" conf. Domnus Fernandus fernandiz" conf. Domnus Rodericus menendiz conf. Domnus Poncius alfonsi conf. Domnus Lopus alfonsi conf. Magister Pe. Cantor Port. test. Vincencius menendiz conf. (sic) Petrus petri test. Gunsaluus menendiz cancellarius curie conf.


in https://purl.pt/12270/4/cg-2698-a-8/cg-2698-a-8_item4/index.html#/122

nota1: Há dúvidas nesta data que não coincide com o reinado de D. Afonso II; poderá ser um erro de transcrição (Lopes et al., 1998). O território abrangido pelo foral era delimitado a ocidente pela referida «carreira de São João» que deverá corresponder a uma das velhas estradas que seguiam para o rio Douro. Segundo Manuel Luis Real o topónimo subiste como Vale de São João e localiza-se junto da estação do Prazo, seguindo depois por Freixo de Numão, Murça e Mós, junto da qual existe o «Monte da Portela» que deverá corresponder à referida «portellam de doiro» (2013: 74) (ver itinerário aqui).

Biblio:
REAL, M. L. (2013) - "O significado da basílica do Prazo (Vila Nova de Foz Côa), na alta Idade Média duriense". Actas das 1ª Conferências do Museu de Lamego/CITCEM, 65-104.
LOPES, I. A. et alli (1998) - "Capela de São Pedro de Numão - 1ª Intervenção na Vila Velha de Numão". In Côavisão, 0, 57- 62.

viasromanas.pt