PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

Inquisitiones

INQUIRIÇÕES DE D. AFFONSO III

Fasc. IV Pág. 492

(...) sedebat subtus altare ipsius Sancte Marie per ubi erat regalenga, et audivit dici quod dabant inde annuatim Domino Regi unam capam de grisam vel x. morabitinos veteres, et quod ipsa Ecclesia solebat esse in alio loco in Regalengo et postea posuerunt eam in isto loco. Interrogatus si habetur ibi aliquod Regalengum, dixit quod Martinus Subgerii, homo Roderici Babilonis, laborat iiij.or leiras ad fontem de Alvarelos, et alias duas leiras in loco qui dicitur Vesada, et aliam leiram in loco qui dicitur Cova valline. Item, dixit quod filii de Dompne Durdie de Guidonis laborant duas ruptas in Covis valline, et Domimicus Vincencii et Dompnus Matheus, homines Roderici Babilonis, laborant duas leiras in Covis Portelle, et Maurelus de Quintana laborat unam ruptam cum suo parzario in baucis de Alvarelos, et Petrus de Quintana et Dompnus Julianus et Laurencius Martini laborant unam ruptam magnam de ramata de Alvarelos, et Dompnus Stephanus et ejus filius laborant aliam magnam ruptam in ramata de Alvarelos, et ipsi ambo laborant aliam leiram in loco qui dicitur Linarius rigatus et fuit de ramata de Alvarelos. Interrogatus de Ecclesia Sancti Christofani de Alvarelos, dixit quod est Domini Regis et parrochianorum ipsius Ecclesie. Interrogatus de terminis de Alvarelos si intrat ibi aliquis qui non faciat inde forum Domino Regi, aut quomodo terminantur cum Palmazanis et cum Guidonis, dixit quod termini de Alvarelos incipiunt sic; per viam veterem Sancti Christofani quomodo venit ad incluzilatam inter Palmazanos et Alvarelos, deinde quomodo venit ad mamonam de ciada, deinde quomodo venit per burnariam veterem aqua vertente contra Alvarelos, deinde quomodo venit ad petram cauti portelle de burnaria, deinde quomodo venit ad saxeum senarie quam Dominus Rex Sancius, avus istius Regis, dedit Ecclesie Sancte Marie de Alvarelos, deinde quomodo venit ad cararium veterum qui venit de bagania ad vallum Ecclesie predicte. Interrogatus si dedit eam sibi per cartam si alio modo, dixit quod nescit, sed tamen ita vidit eam semper Ecclesie. Interrogatus quomodo scit quod dedit eam Dominus Rex Ecclesie, dixit quod audivit dici multociens patri suo qui fuerat presens quando Dominus Rex dedit eam Ecclesie, Johannes Subgerii, Subgerius Gonsalvi, Johannes Pelagii, Dompnus Gueda, Menendus Petri, Fermandus Petri, omnes isti perhibuerunt predictum testimonium verbo et verbum quilibet per se sicut Johannes Pelagii, et Petrus Petri, prelatus Ecclesie. Et nos predicli inquisitores invenimus per predictas testes quod homines Militum ipsius loci intrabant et laborabant et rumpebant in predictis terminis et non dabant inde porcionem Domino Regi, nec modo dant similiter, et propter hoc posuimus terminos. - Hic incipit inquisitio ville que vocatur Cidoy. Martinus Petri, ejusdem loci, juratus et interrogatus quot casalia habentur in ipso loco, dixit quod x.cem casalia habentur in ipso loco, et sunt omnia Roderici Babilonis. Interrogatus siintrabatibi Maiordomus antequam Rodericus Babilom fecisset ibi ipsam quintanam, dixit quod intrabat et levabat inde vocem et calumpniam, Interrogatus si Dominus Rex habet ibi aliquod Regalengum, dixit quod nom. Petrus Martini, Martinus Subgerii, Martinus Petri, perhibuerunt predictum testimonium verbo et verbum quilibet per se sicut Martinus Petri. Hic incipit inquisitio ville que vocatur Palmazanos et collacionis Sancte Marie de Alvarelos. Simeon Juliani, juratus et interrogatus quot casalia habentur in Palmazanis, dixit quod xvij. et sunt omnia Militum. Interrogatus cujas est ipsa villa, dixit quod est Roderici Babilonis et fratrum ejus. Interrogatus si faciunt inde aliquod forum Domino Regi, dixit quod non. Interrogatus siintrat ibi Maiordomus, dixit quod non, Interrogatus quare, dixit quod est cautata. Interrogatus quis cautavit eam, dixit quod nescit. Interrogatus si est cautata per pendonem vel per cartam aut per patrones, dixit quod per patrones, sed nescit quis mandavit ibi eos plantare. Interrogatus si habet ibi Dominus Rex aliquod Regalengum, dixit quod in loco qui dicitur Casale habentur ibi due leire, et sunt regalengue et dant inde Domino Regi annuatim iiij.or quairas milii. Et dixit quod in alio loco qui dicitur Casale habentur ibi tria casalia, et sunt inde duo Sancti Tissi, et aliud est Dompne Marie Gonsalvi. Interrogatus unde Sanctus Tissus habuit ibi ipsa casalia, dixit quod nescit. Interrogatus si intrat ibi Maiordomus, dixit quod non, Interrogatus quare, dixit quod ei ita vidit uti. Et dixit quod in alio loco qui dicitur Saa habentur ibi tria casalia, et est inde unum Monasterii Tumini, et aliud est Johannis Martini de Taindi, et aliud est Martini Camelarum. Interrogatus si habet ibi Dominus Rex aliquod Regalengum, dixit quod non. Interrogatus siintrat ibi Maiordomus, dixit quod non, Interrogatus quare, dixit quod est in cauto de Palmazanos, Martinus Gonsalvi, Vincentius Petri, Martinus Petri, Johannes Juliani, Dominicus Martini, Dominicus Gonsalvi, Petrus Juliani, Gonsalvus Petri, Simeon Juliani, omnesisti predictiperhibuerunt predictum testimonium sicut primus. - Interrogati omnes predicti de terminis ipsius cauti de Palmazanos, dixerunt quod incipiunt in fonte que vocatur de Ascarigo, deinde ad montem porridum, deinde ad portellam que vocatur Agerchousus, deinde adlocum qui vocatur Spinaria, deinde ad montem qui vocatur Guina, deinde ad mamomamque jacetinter Cidoy et Saa, deinde ad locum qui vocatur bornaria, deinde per stratam veterem quomodo vadit per defensam, deinde perfeyjonalem inferius quomodo intratim fluvio de Ascarigo. Et nos inquisitores propter hoc posuimus terminos in Registro, quia invenimus per predictos testes quod erat cautum per divisiones istas, et domini istius cauti defendunt alias villas extra cautum quia dicunt quod jacent in cauto predicto, et jacent ille ville prope cautum ex utraque parte, et secundum quod diviserunt testes non jacent in cauto ille ville, et propter hoc amittit Dominus Rex jus suum.


purl Biblioteca Nacional
index

nota1: referência a velhas estradas («viam veterem», «cararium veterum», «stratam veterem») no aro do Castro de Alvarelhos; uma destas permitia a ligação ao litoral, talvez ao Castro de Angeses em Lavra.
viasromanas.pt