Dubium quidem non est sed multis certum et notissimum manet in ueritate eo quod maiorinos de aluazir domno sisnando ascarigu gauiniz et arias pelaiz in temporibus rex adefonsus Era Mª Cª XXIII calumniarunt ipsos maiorinos supranominatos hereditate de monasterio sancti petri de arauca in loco nominato illo casal de gondesindi qui est inter illo casal de illo condato et casales de fonte coperta subtus illa carral que ducit de uilla sancti petri de arauca in derecto ad uilla que dicent uillare tenente illo monasterio gudinus abba. et peruenit cum ipsos maiorinos altercantes ante aluazir domno sisnando super illo casal el saccauit ille abbate suo testamento et annuntione que roborarunt in tempus de comite guncaluo moniz ad godesteo muniz qui fuit filius et subrinus de ipsos domnos qui ipso casal testarunt ad ipso monasterio sancti petri. Quando uidit aluazir et audiuit illos testamentos et illa annuntiatione iudicauit et mandauit quod dedisset ipso abbate v fratres et vii laicos et iurassent quia illo casal qui calumniabant ipsos maiorinos qui iacet subtus illa uia et super illo casal de gondesindi qui est de ilo condato quia ipsa hereditate cum suo casal est ueritate et testamento de sancto petro, ita et per manu de gauino froilaz et de ascarigu gauiniz et de arias pelaiz dedit ipso abbate v fratres id sunt adefonsus gauinus trasmundus arias gunterigus et vii laicos id sunt fromosindo odorio aluitu recemiru pelaio bonimenzo uimara et iurarunt in sancta eolalia quia illo casal cum sua hereditate et (sic) ueritate de illo monasterio sancti petri et de ipso abbate et de suos fratres. Obinde nos ascarigu et arias simul cum dom gauino per mandatione de aluazir domno sisnando in uice ipsius simulque et nostra plazo et annitione facimus tibi gudino abbati et fralribus tuis de sancto petro de arauca In die quod eriz ir kalendas nouembris Era Mª Cª XXIII pro parte de ipso casal de gondesindi quod uobis calumniauimus ut de hodie die in denante non inquietemus uobis ipsa hereditate nec ipsa nec alia qui uestra ueritate fuerit. Et si aliquis ex nobis ab odierno die ipsa hereditate aut alia similia per qualibet modo aut per superposita aliqua mala uobis ea temerare presummere usurpare uoluerit quisquis ille ex nostra parte uel in uoce que nos tenuimus ad uestra parte temptator et usurpator extiterit quod pariat uobis et ad partem monasterii uestri quantum uobis calumniauerit per sententia legis duplatum et triplatum uel quantum fuerit melioratum ad ipso monasterio et ad partem iudicis aut regis x talenta auri et ipsa hereditas ad partem ipsius monasterii usque in perpetuum uindicetur. Gauino froilaz ascarigu gauiniz arias pelaiz in hoc plazo et annuntione tibi gudino abbati et ad fratribus tuis manus nostras robo-|-|-|-mus. Qui presentes fuerunt. Ianuardus test. Pelagius test. Menendus test. Aluitus test. et plurimi homines in concilio de arauca qui uiderunt et testes extiterunt. -Godinus presbiter notuit.