Documentos Medievais Portugueses

Documentos Régios
DOC. 13

1108

Carta do Couto de Sancto Martino de Spelunca concedido por Dom Afonso Henriques em 1108.

In nomine sancte et individue trinitatis. Ego tellus monacus prolix alvitici ganator et edificator de ipsa ecclesia que est fundata sub nomine ejusdem sancte trinitatis in honore et veneratione Sancti martini episcopi et confessoris xpti secus litus fluminis pavie constat esse fundata in territorio et diocesi colimbriensis eclesie ad michi est liberata sit in xpti no mine cum omni suo testamento et per omnes suas divisiones quas antea habuit et est michi renovata et restaurata atque determinata et auctoritate formata ob ollerantia fratrum et vita monacorum pro absolutione et remissione criminum comes yrricus et uxor ejus nomine tarsia. Ego supra nominato tellus testo ea atque concedo ipsa ecclesia superius nominata cum suis testamentis et prestationibus universis per suis locis antiquis per ubi eum michi terminaverunt per scriptura et renovationes in concilio vimaranes et est terminata. Id est ab illa portella de paus et per illa itinera antiqua et fer in illa mola et a fonte hameron et inde ad illo galinario et per illum modurco et inde a foze de donnim et inde venit ad ipsum nebularium de nesperaria et inde a portella de cornias et inde a foze de laurido et unde imprimitus incoavimus, pro remedio anime mee et animabus yrricus comes et uxor ejus tarsia de quibus michi venit ipsa ecclesia in possessione testo eam monasterium sancti johanis baptiste cujus ecclesia scita est secus flumen durii territorio et diocense portugalensis ecclesie. Erga castrum de aratro ut serviat ipsa ecclesia sepe jam dicta. ipsi cenovio superius prescripto temporibus cunctis et seculis sempiternis ob tolerantiam fratrum et vitam monacorum in xpti nomine ibi degentium pretermisso autem ipsius ecclesie episcoporum censu. Ita ut ab hodierno die a michi translata et in potestate ipsius monasterii maneat perfixa. Ego superius pertitulati qui hanc scripturam firmando huic testamento in voce ipsius gloriosi cenovii sancti johanis babtiste testamentum per scriptura firmitatis facio. ut si ego aut aliquis ex progeniis meis aut de aliqua ex generis homo venerit. aut surrexerit ad ipsum testamentum violaverit vel infringere voluerit in primis sit excomunicatus et ab ecclesia separatus et cum juda traditore habeat participium et in pena damnatus et malediccione illa sit super eum que meruerunt datam et abiron quos vivos terra absorbuit. et insuper illud testamentum pariat quadruplatum. et ad judice qui illa terra imperaverit aliut tantum in judicato et insuper duo auri talenta et hunc testamentum habeat roborem et stabilitatem. Facta series Kartam tes. tamenti notum die erit ii. nonas Februarii E. MCLV. Ego supradicti tellus monacus in hanc Kartulam testamenti quod jussi fieri manu mea T-+-obor - -
Qui preses fuerunt et audierunt pro testes! pelagius testes! Egas testes! monio testes!
Petrus Cf. Helias CF. Menendus Cf. Gundisindus monacus notuit.
.

nota1: esta referência a uma «itinera antiqua» em Espiunca sugere a existência de uma antigo traçado proveniente de Arouca que cruzava o rio Paiva nas proximidades da "Portella de Paus", topónimo que sobrevive actualemente como «Paúl dos Ventos» (in Fernandes, A. de Almeida; Silva, F. (1995) – "Toponímia arouquense". Arouca: ADCA, p. 137)

viasromanas.pt