DOCUMENTOS DE D. SANCHO I (1174-1211)

Doc. 185

1209

Doação da herdade de Almofala a dona Maria Pais.

In Dei nomine. Hec est carta donationis et perpetue firmitudinis quam iussi fieri ego S(ancius) Dei gratia Portugalensium rex una cum filio meo domno Alfonso rege, uxore eius regina domna Urraca et ceteris filiis et filiabus meis uobis domne Marie Pelagii de illa hereditate de Almafala cuius isti sunt termini: in Oriente. cabezas de Nadauis (Cabeço de Ana de Avis?) et uenit in directo ad fluuium de Algia (Rio Alge) et uadit per ipsam aquam ad molendinum de Almafala (moinho de Almofala) et uadit per aquam ad fontem de Alamo et de ipso fonte ad cabezam de Netebra (Cabeço de Nexebra) et uadit per culmeneiram ipsius montis usque ad Paisal (Passal?). Deinde per fluuium de Mazanis (Ribeira de Maçãs) et diuidit cum hereditate de domno Martino Fernandiz et ferit in stratam Colimbrianam et uadit per ipsam stratam ad aquam de ualle de Cupis (Vale de Cuvas?). Deinde ad cabezam de Arega (Cabeço de Arega) quomodo uertit aquam per stratam ueteram et ferit in Mazanas et uadit per aquam ad focem de Mazanis et uadit per soueral de Pelagio Monaco ad cabezas de Nadauis. Quiquid infra terminos istos includitur damus uobis domne Marie Pelagii et concedimus ut habeatis ipsam hereditatem uos et filii uestri et cuncti successores uestri iure hereditario in perpetuum et faciatis de illa quicquid facere uolueritis. Addimus etiam ut eam habeatis liberam ab omni regia exactione scilicet cum uoce et cum calumpnia et cum omnibus que ad ius nostrum in ea pertinent. Quicumque igitur hoc nostrum factum uobis integrum obseruauerit sit benedictus a Deo, amen. Qui uero illud infringere atemptauerit sit maledictus a Deo, ámen, et iram Dei omnipotentis incurrat. Facta fuit hec carta Vimaranes mensse Maio Era M.ª CC.ª L.ª Vll.ª. Nos reges qui hanc cartam fieri precepimus coram subscriptis eam roborauimus et in ea hec signa fecimus + + + + + + + + + +

Qui affuerunt: Gunsaluus Menendiz maiordomus Curie conf., Martinus Fernandiz signifer regis conf., Gil Valasquiz conf., Laurencius Suarii cof., Nuno Sancii conf., Martinus Petriz conf., Iohannes Petriz conf., Poncius Alfonsi conf., Martinus Bracarensis archiepiscopus conf., Martinus Portugalensis episcopus conf., P (etrus) Lamecensis episcopus conf., Nicholaus Visensis episcopus conf., P (etrus) Colimbriensis episcopus conf., Martinus Egitaniensis episcopus conf., S (uarius) Vlixbonensis episcopus conf., S (uarius) Elborensis episcopus conf., Petrus Nuniz ts., Petrus Gomez ts., Rodericus Petriz ts., Iohannes Reimondiz ts., Iohannes Gunsaluiz ts., Suerius Suarii ts., Iulianus cancellarius Curie, G (unsaluus) Menendiz scripsit.


in https://terrasdaribeirinha.wordpress.com/2016/02/16/documentos-de-d-sancho-i-1174-1211/


nota1: Referência à «strata Colimbriana» servindo de limite à «hereditate de Almafala» em Maças de Dona Maria. A expressão «et ferit in stratam Colimbrianam et uadit per ipsam stratam ad aquam de Valle de Cupis» indica que herdade era delimita pela «Estrada Coimbrã» que deverá corresponder ao Itinerário de Conímbriga a Santarém. Quanto à «strata vetera» estaria entre a «cabeza de Arega» (Cabeço de Arega junto a Alqueidão) e «Mazanas» (Maças de Dona Maria), mas não é perceptível para onde se dirigia.

nota2: AZEVEDO, R. de; COSTA, A. de J.; PEREIRA, M. R. (1979) - "Documentos de D. Sancho I (1174-1211)". Coimbra: Centro de História da Universidade de Coimbra.

viasromanas.pt