VMH doc. 63
VIMARANES MONUMENTA HISTORICA

Doc. LXIII

Ex antiquo libro regestorum Sedis Bracharensis Liber Fidei, sic dicto, descripsimus.

1100

DONATIO QUOD FECIT TOLQUIDE FAGILDIZ IN UILLA DE PORTELLA DE LECTONES

In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti regnantis per cuncta secula seculorum amem. Ego famulus dei in misericordia domini confidens. Tolquide fagildiz. Placuit mihi ex omni mea uoluntate dare aliquid ex paupertate mea ad aulam sancte marie uirginis et genitricis dei que est fundata in urbe bracare. secus fluuium cadauo, sicut dominus in euangelio ait. Date et dabitur uobis Concedo ad ipsum sanctum locum in uilla que uocitant portella de lactones («Vila da Portela de Leitões») de mea hereditate que comparaui cum uxore mea geluira uermudiz de uimara sesmundiz, et de goldegrodo iohaniz et gunsaluo menendiz. et de johanne gontemiriz. quomodo incipit de illa uia antiqua et uadit posterum porte de Goncado (Porto de Gontado?). et inde per carrariam maiorem que uadit ad ecclesiam sancti martini (vide nota1) quantumque ibi comparaui et ganaui do ea inde medietate. in domos. et edificiis cum quantum in se obtinet et adprestitum hominis est in montes in fontes. per suis terminis et locis antiquis et exitus montium et regressum sicuti superius scriptum est ad ipsum locum sanctum et episcopo domno geraldo et omnibus clericis in ipsa sede commorantibus pro toleratione eorum in cibo. potuque. uestimento et ego remissione peccatorum meorum, habeatis uos cam et omnibus clericis post uos ibi habitantibus quod et iurationem confirmo per sanctum dominum et indiuiduam trinitatem quod munquam ueniam ad hoc textum uel scripturam ad infringendum sed ad coram testibus ad confirmandum Siquis uero quod fieri non credam aliquis homo tam ego quam propinqui mei uel extranei uenerit ad factum nostrum ad inrupemdum inprimis sit excomunicatus et cum iuda domini traditore in inferni baratro lanat (?) penas et pariat ipsam hereditatem quisquis fuerit ad ipsum locum sanctum in quadruplum et aliud cui imperatori XXX (?) et iudicatum datum II idus aprilis E. M. C. XXX. VIII. Et super confirmationem huius scripture non do ibi licentiam ualere ullas scripturas anteriores uel posteriores. Ego supranominatus hanc scripturam testamenti manu mea roboro. Frogia archidiaconus conf. Honorigus tesaurarius conf. Vimara prepositus conf. Petrus testis. Guncalus testis. Ordonius testis. Ego ranimirus iudex manu mea conf.

index
nota1: A propriedade da Vila de Portela de Leitões era delimitada pela «uia antiqua», presumível via romana que poderia integrar o Itinerário Braga-Mérida, atravessando o rio Ave na vizinha ponte petrina, a Ponte Romana de Campelos. A «carrariam maiorem» poderia ser um diverticulum de acesso à Igreja de S. Martinho. (vide página do VMH no site da Casa de Sarmento; doc. n.º 156 do Liber Fidei)


viasromanas.pt