LIVRO PRETO DA SÉ DE COIMBRA

Folhas XXIX e XXX.

Documento LX.

Ano 1169

In nomine sancte et individue trinitatis patris et filii et spiritus sancti amen. Ego Alfonsus ex divina providentia portugalensis rex. totius ispanie illustris alfonsi nepos. consulis domni henrici et regine domne tarasie filius. nulla necessitate compulsus. sed promta ac benevola voluntate et divino amore commotus vobis domno Michaeli colimbriensi episcopo successoribus que vestris. atque canonicis sancte marie colinibriensis sedis. facio cautum de medietate ville midonis («villa» de Midões) que medietas est de jure et potestatis predicte sedis. Nam alteram medietatem jam olim per terminos suos laorbanensi monasterio (Mosteiro de Lorvão) pro remedio anime mee cautaveram. Termini vero istius medietatis se dis sancte marie isti sunt. et sic jussimus illos terminari. Videlicet a parte aquilonis in portu fluminis mondeci quem vocitant portum de midones subtus dirutum pontem lapideum («no porto do rio Mondego que chamam de Porto de Midões sob a arruinada ponte de pedra»; nota1) ubi finitur terminus medietatis laorbanensis monasterii. et ibi videlicet in predicto portu inchoatur terminus medietatis sedis sancte marie quomodo spartit per mediam fluminis cum ulveira de conde (Oliveira do Conde), a parte et aquilonis. veniendo in directum versus africum. ad illos ambos cautos sedis et monasterii. qui simul ab ipso portu incipiunt. deinde quomodo vadit per ipsum infestum ad alios ambos cautos qui sunt fixi in illo colle qui vocatur pausatorium (?) eo quod viri et mulieres ex infecto lassi pausant ibi. inde quomodo ascenditur in directum per plana usque ad alios ambos cautos sunt fixi insimul in illa varzena de forno tegularum («várzea do forno da telha»?) et vadit in directum justa illam stratam («estrada»). et ferit in illos alios duos cautos qui sunt insimul fixi juxta stratam («estrada»). Quorum unus lapis incompositus videtur. alter vero similitudine hominis habere videtur in modum idoli. Inde vero quomodo vadit ad illos ambos cautos qui dividunt inter ambas medietates sedis et monasterii. inde vero quo modo vadit in directum dividendo illas medietates per amplum usque pervenit ad illam magnam petram nativam que est juxta portum cavalar (cais fluvial?), et ibi juxta in directum ferit in alium cautum sedis qui est in ripa fluvii de cavalos (na margem da ribeira de Cavalos), deinde per mediam venam in eodem portu cavalar quomodo spartit cum tuiriz et villa plana et covas (Touriz e Vila Chã e Covas). Inde vero quomodo vergit ob oriente in occidentem permediam venam discurrente rivulo de cavalos, usque in illum portum ubi intrat rivulus de covas in cavallos (porto onde a ribeira de Covas desagua no rio Cavalos). et quomodo spartit cum candanosa per mediam venam et inde ferit in illum cautum qui est in medio rivulo in loco ubi ad africum est illa petra quam vocitant de aquillas versus illum montem qui vocatur mons acutus. et ab eodem predicto cauto quomodo discurrit ipse rivulos de cavalos ad occidentem. usque ad alium cautum qui est terminus inter tabulam et midones (término entre Tábua e Midões) quomo do dividit rivulus inter utranque varzenam (Várzea?) usque ad cautum qui est desuper foce varzenela ubi intrat varzenela in cavalos (foz da ribeira das Varzielas?), et in de quomodo ferit rivulus de cavalos in alio cauto qui est in media vena illius porti quem portum vacitant das paredes, inde ad alium portum de illa strada que venit de tabula ad ulveiram de currelas («estrada que vinha de Tábua para Oliveira de Currelas»). et quomodo ab eodem portu discurrit aqua in directun quousque pervenit ad illam lagenam nadivam que stat in medio rivulo de cavalos (Rio de Cavalos) et est super illa pressa de molino qui est ibi in ferius. Inde vero ab illa lagena supra dieta quomodo vergit ad aquilonem in directum per illam costam montis ascendendo ad illos penedos de costa montis. et ascendit ad cacumen de lomba illius montis qui iminet mondeco. et iminet inter mondecum et cavallos ubi est fixus ille cautus qui utrique parti iminet. et inde descendit intra mondecum ad aquilonem que est in costa montis. et descendit ad illum cautum qui est in ripa mondeci per ubi illa sirca correga de valle de martino intrat in mondecum. usque ad mediam venam fluminis mondeci. Inde vero quomodo ascendit ab occidente in orientem per mediam venam mondeci in directum. et per illam varzenam includendo eam quousque pervenit ad primos superiores cautos sedis et monasterii qui sunt in supradicto portu de midones. et usque ad venam fluminis que dividit inter ulveiram de conde a parte aquilonis. et inter midones a parte australi. Hoc autem cautum medietatis predicte ville midonis ad honorem dei et sancte marie virginis facio et confirmo bona voluntate. sana mente. et integro animo, cum introitibus. et egres sibus suis. cum adjacentiis. et pertinentiis aquis. fontibus. montibus. paseuis. et pratis. vallibus. nemoribus. locis ruptis. et inruptis. et cum omnibus que ibi ad prestitum hominis sunt. sicut concluditur his supra scriptis terminis. ut seilicet quidquid ibi nostri juris erat. vel si quid ad regiam potestatem pertinebat ab hac die in antea de nostro jure et de omni regia potestate omnino et semper auferatur. et in vestro dominio sit traditum atque confirmatum ex nunc et in perpetuum. Sciendum vero quod hoc facio pro remedio anime mee. et parentum meorum. et pro bono servicio quod mihi semper fecistis. maxime vero ut nostri memoria jugiter vestris orationibus comendetur. Si quis itaque quod fieri nullo modo permitimus nec credimus venerit tam propinquis quam extraneis cujuscunque dignitatis vel persone. quisquis fuerit qui predicti cauti terminos irrumpere seu violenter intrare presumpserit. sex mille sólidos probate monete vobis et sedi redere regia potestate cogatur. et quantum dapnum fecerit. quadrupliciter componat. Insuper a sancte matris eclesie sinu. et a consortio fidelium separetur anathematis gladio feriendus. et infinita incendia gehennali patiatur. cum diabolo et angelis ejus sine fine puniendus. Facta est hujus cauti firmitudo et confirmata apud alafoen idus novembris era M. CC. VII. Ego alfonsus portugalensium rex cum consenso filiorum meorum videlicet regis sancii. et regine orrace atque tarasie. in presentia testiun idoneorum hoc firmamentum manu mea propria roboro atque confirmo. + Ego quoque rex sancius hanc cartam quam pater meus fieri jussit roboro atque confirmo + Ego quoque tarasia regina hanc cartam quam pater meus fieri jussit roboro atque confirmo +.

Index
nota 1: «in portu fluminis Mondeci quem vocitante portum de Midones, subtus dirutum pontem lapideum» é uma referência clara à existência de uma ponte de pedra sobre o rio Mondego entre Midões e Vila Meã, então já em ruínas. Integrava muito provavelmente a Via Romana que ligava a civitas da Bobadela ao litoral. No documento há também referências à via como «strata»


Folha XXIX

in https://archive.org/details/vimaranismonumen01guim
viasromanas.pt