PMH DC doc. 915
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

DCCCCXV

Pactum venditionis agrorum qui venditori hereditario obvenerant juri in villa Gundival dicta. Charta autographa, ad Monasterium Morariense pertinens, in Publico extat Archivo.

1099

In dei nomine Ego arias in domino deo eterna salute amen. Ideo placuit mici per bone pacis et uoluntas nullis quoque gentis imperio nec suadentis articulo neque pertimescetis metu sed propria mea accessit uolumtas ut uindere uobis pelagio gundisaluiz hereditate mea propria que abeo in uilla gundiuai subtus mons custodias discurrente ribulo leca teritorio portugal quos fuit (?) illa hereditate de matre mea sau..... siue de auiorum meorum. Et habet iacentia in loco predicto in illo kasal quos uocitant de uestrega quomodo se leua de illo rio de gundiuai in longo usque fer in illas pedras et de illo togeiro in illo uallo VIIª IIIª (?) integra Et alia larea que uenit de illas petras et de illa kareira (nota1) usque fer in illo pumar de odorio inuenandiz et de ampro quomodo potueritis inuenire. Et accepi de uos in pretio IIIIor modios tantum a mici bene complacuit et de pretio aput uos non remansit in debitum Ita ut de odie die uel tempore sedeat de iuri meo abrasa et in uestro dominio tradita uel confirmata. abeatis uos firmiter et omnis posterita uestra iuri quieto temporibus seculorum. Et siquis tamen fieri non creditis et aliquis omo ueneri uel uenerimus tam de propinquis quam de extraneis et hanc karta ad inrumpendum uoluerit et nos ad iudicio obturgare aut deuindicare non potuerimus aut noluerimus aut uos in uoce nostra que pariemus a uobis illa hereditate dublata et insuper quantum uobis fuerit meliorata et iudicato. Facta kartula uenditionis notum die quod erit Kalendis Septembris. Era M.ª C.ª XXX.ª VII.ª Ego arias osoriz a uobis pelagio gundisaluiz in hanc kartula uenditionis manus meas r+ouoro. Qui preses fuerunt. Sudario test. Pelagio test. Vermudu test. 0lidi test. Vermudu presbiter notuit.



index
nota1: esta «kareira» pode ser uma referência à velha estrada entre Porto e Barcelos com origem romana também designada por "karraria antiqua" na sua passagem por Gondivai. (retirado do sistema PURL da Biblioteca Nacional; ver aqui)

viasromanas.pt