PMH DC doc. 870
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

DCCCLXX

Gundisalvus Venegas uxorque Adosinda, cum Petrosensibus monachis litigantes super quibusdam praediis inter Durium et Vaccam sitis, in villa Portela et in pago da Feira, causam obtinuerant. Gundisalvo, ut apparet, decesso, Adosinda vidua dimidium acquisitorum bonorum quae ad eam attinebant eisdem monachis donat. Charta autographa, ad Petrosense Monasterium pertinens, in Publico custoditur Archivo.

1098

In eolegita (sic) christi trinitas benedicta uiuide qui priscarum eremitarum que pater in filius et filius in pater premiscue enim ambobus spiritus sanctus infinite numquam diuise sed semper uera trinitas inextimabilis est bonitas neque temporum est finiendus seculi Amen. Et qui pollicitus est esse dixisti seruum aut ancillam uult domini parare.
   Obinde ego famula dei adosinda prolix cendonizi placuit mihi ut in tuo nomine et in tuo amore christi et timore siue metuendum diem magni iudicii cum euadere nullus possint sed animas omnium tam dignus quam indignus anelarent paterent de me famula dei adosinda uobis domnis inuictissimis sanctisque martiribus ac triumphatoribus gloriosimorum martirum sancti saluatoris et uocabulo sanctorum petri et pauli apostolorum cuius baselica est fundata in loco predicto quos uocitant uilla petroso territorio portugal et ciuitas sancta maria. damus atque concedimus ego adosinda pro remedio anime ad loci illius supernominati siue fratres presbiteros sorores uel qui ibidem recti deseruiendi fuerint et in uita sancta perseuerauerint hereditates meas proprias quos ego ganaui cum uiro meo gundisaluo uenegas et habuit iudicio de illas hereditates cum illos abbates et cum illos fratres et deuendigauit illas per iudicio et per iuramento. proinde agnoui me ego adosinda in peccatis meis et dou atque concedo ad loci illius sancti petri illas hereditates quantas ganaui cum uiro meo des durio in uauga siue super strada comodo subtus illa strada («acima e abaixo da estrada»; vide nota1) de ipsa mea ratione medietate integra et habent iacentia in territorio castro portela (Castro da Portela, Romariz) et ciuitas sancta maria (Santa Maria da Feira) prope litore maris discurrente ribulo ignea (Rio Inha). damus atque concedimus illas uillas per ubi illas potueritis inuenire per suis locis uicos et terminos antiquos cum quantum in se obtinent et ad prestitum hominis est. Voto promittimus dicente scribtura uouete et reddite domino deo uestro. Ideo in ipsa deuotione promittimus adimplere possimus et de hodie die infringere uoluerit in primis sit maledictus a deo et parie quantum temptare uel calumniare in dublo pro parte de ipsius acisterio sancti petri apostoli et ad iudice iudicato et ad potestas in cuius stantia terra fuerit alio tantum. Et hunc textum meum semper habeat plena firmitate. Factum series testamenti notum die erit idus martii. Era Millesima CXXXVI.ª.Ego adosinda prolix cendoniz pro remedio anime meae in hoc series testamenti manum mea r+ouor---o.
   Hic sunt test. -- Pelagio test. -- Menendo test. -- Pelagio test. -- Adaulfo test. -- Ero test. — Rodorigo test. – Gundisaluo test.
   Menendus scripsit.
   Ego adosinda prolix cendonizi in hoc series teslamenti manum mea r+-ouoro.


index
nota1: a mencionada «strada» tanto poderia estar a poente do castro, e nesse caso corresponderia à via romana XVI entre Cale e Aeminium como a nascente do castro, sendo que neste caso estaria a falar da via entre Cale e Vissaium que passava a meia-encosta por Cabeçais e Escariz.

viasromanas.pt