PMH DC doc. 867
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

DCCCLXVII

        Pactum venditionis particularum quarumdam praediorum, quae venditoribus hereditario obvenerant jure, in villis de Mouzelos et de Prime. Descripsimus ex codice Monasterii Ecclesiolensis Livro Baio-Ferrado, sic dicto.

1097

De Moazelus

        Christus. In dei nomine. Ego pelagius ansoiz et riquio zoleimaz uobis telo cidiz et uestre uxori dordic fernandiz facimus kartulam uendicionis de hereditate nostra propria quam habemus in uilla dicta moazelus (Villa de Mozelos) ex parte auorum et parentum nostrorum subtus monte saitella discurrente strata ad portum asinarium riuulo maior («sob o Monte Seitela, ao correr da estrada para o Porto de Asnos no Rio Maior»). Damus uobis de meo quinione XXXa et duos passales in longo et V in ortal in amplo. et in uilla primi (Prime, Mozelos) in strangulidu L et duos passales in longo et XXVos in amplo. Et accepimus a uobis pro illa precium unam uaccam tenreiram et I solidum et unum mantum agninum et I quartario de milio et I puzal de sicera Tantum nobis placuit et pro dare nichil aput uos remansit. Habeatis illam firmiter uos et omnis posteritas uestra iuri quieto temporibus seculorum ubicumque illam potueritis inuenire cum quantum in se obtinet et ad prestitum hominis est suis locis et terminis terminatam et bene diuisam antiquis et nouis. ita ut ab hac die dominio meo et de meo iure sit abrasa et in uestro dominio sit confirmata. Et si aliquis homo de qualicumque an meo an extraneo hanc kartam contradicere uoluerit et nos in concilio illam defendere et uestre parti firmiter concedere non potuerimus uel noluerimus aut uos in uoce nostra componamus illam uobis in duplum cum cuncto suo melioratu et iudicatum. Facta karta V kalendas ianuarias. Era M. C. XXXV.. Ego pelagius iam prescriptus et riquio iliam manibus nostris r---obor--amus. Qui presentes fuerunt. Godesteu test. Godinus test. Menendus test. Gundisaluus Notuit.


index
nota1: A «uilla moazelus» corresponde a actual Vila de Moselos em Santa Maria da Feira. O «monte saitella» corresponde ao actual Monte de Seitela/Ceitela ou Coteiro do Murado (actual «Parque do Coteiro»), onde teria existido o Castro de Sagitela. O «portum asinarium riuulo maior» pode traduzir-se por «Porto de Asnos no Rio Maior» e poderá corresponder à parte inicial da Ribeira do Rio Maior que passa na base do monte e segue para Paramos, bordejando o Castro de Ovil e desaguando na Lagoa de Esmoriz.

nota2: A referida «strata» poderá ser uma referência à estrada romana que derivava da via Cale - Olisipo no lugar do Picôto (EN1, Argoncilhe) e seguia em altitude pela Igreja de Moselos (pela hoje designada «Rua Romana»), bordejava o Castro de Sagitela por Sobral e Gesta, continuando para Santa Maria de Lamas pela Rua Murado rumo talvez a Santa Maria da Feira (ver itinerário).

viasromanas.pt