PMH DC doc. 864
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

DCCCLXIV

Henricus Portugalie comes uxorque Tarasia quemdam pagum prope flumen Ave certis finibus circumscribentes, praedia, munera ac vectigalia in eodem pago ditione eorum ex donatione regia pertinentia, Suario Menendiz, ob merita atque obsequia, hereditario largiuntur jure. Duo olim exemplaria istius donationis, ut autographa habita, in tabulario Monasterii Sancti Thyrsi servabantur, quae aut amissa sunt, aut, cum aliis membranis ejusdem tabularii, incendio omnino periere. Alterum sincerum, suppositicium alterum fuisse autumamus. Apographa eorum exemplo, saeculo XVIII labente descripta, in Academiae nostrae bibliothecca inveniuntur. Ex illo quod verum putamus textum sumpsimus. Aliud tamen ad calcem primi litteris minutioribus addidimus, ut lector sententiam nostram perpendere possit. Etsi non plane aperteque loquatur, de duobus chartis proculdubio agit Riberius.

1097

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, Sanctam et Iudividuam Trinitatem. Magnum est enim titulum donationis, at meliorationis, in qua nomo potest hactum largitatis inrumpere, neque foris legem proicere, sodquicquid libontcr amplecti : denique lex canet Godorum, ut valeat donatio sicut et venditio, et ut rem donata, sipresentibus tradita fuorit, nullo modo repetatur ab eo, sed per testes et per scripture convincat. Ego enim Comes Domnus Henrrichus una pariter com coujugia mea nomine Tarasia prolis Adefonsi Principis totius Spanie, placuit nobis, asto animo, integroque uostro consilio, ut ad tibi vassallo fideli nostro Suario prolis Menendiz, facimus tibi cartam, vel comissorium, de ereditates, vel do omines, quos abomus in Terridorium Portugalensem, quos nobis dedit genitori nostro Rex Domnus Adefonso pro nostram ereditatem : atamen concedimns tibi ereditates, et omines prenominatos quomodo se leva de illo porto de Cernadino (Porto de Sarnado?) et vadit adsurssum per illo termino qui dividet inter Burgalanes et monasterium Sancti Tirsi («entre Burgães e o Mosteiro de Santo Tirso»), et quomodo dividet inter Leoveriz (?) et Sanctam Crucem (Santa Cruz) et per terminum qui spartet inter mons Corduve et Sanguinedo («entre o Monte Códova e o rio Sanguinhedo») et tornat per Mamoella (Menguela, S. Tiago da Carreira) et exinde per illa congusta inter Travazos et Vimaredi («congosta entre Travassos e S. Paio de Guimarei», entre Real e Guimarei na carta de 1098) et exinde per Monte Calvo quomodo dividet inter Donnici et Querlledo («entre Dinis e Queredelo») et exinde per Ervosa (Ervosa), et descende ad illa ponte antiqua de flumine Avie («ponte antiga do Rio Ave»; a Ponte da Lagoncinha) et vadit per media illa aqua usque ad illo porto de Cernandino (Porto de Sarnado?), undo primiter inquoavimus. In isto autem, que conclusimus, concedimus tibi ibidem quanto que ibidem abemus sibe ereditates, quomodo et omines, tum etiam quantum nostrum directum est, extra illa ereditate, que ibi abet Vimaranes (Guimarães): et in isto, quos tibi damus, et in illo alio, quos tu ibi abes ant abueris, et in illo, quos ibi abet ipsum monasterium Sancti Tirsi (Mosteiro de Santo Tirso) vel abuerit, ponimus tibi cauctum et degretum, ut nullus homo ibi ingrediatur pro malefaciendum, non pro rapina, non pro peniora, non pro caractere, nec pro rausso, nee pro omicidio, nec pro nulla calumnia, sed liberum et persolutum tibi illum damus, et damus tibi illum propter tuum servitium, quod nobis facis bonum et placibile, sic nobis bene conplacet. Ita ut de odie die istum, quos tibi damus, de juri nostro sedeat abraso, et in tuo dominio tradito atque confirmado, ut abeas tu illo firmitter ex dato nostro, et omnis posteritas tua, juri quiedo, temporum seculorum, et facias inde quos tua extiterit voluntas: ita ut si aliquis homo venerit ad inrumpendum contra hunc factum nostrum, quisquis ille fuerit, pro sola presumptione, quantum usurpaverit, dublatum tibi restituat, et insuper propter illum cautum, quod ibi ponimus, o solidos tibi pariet, vel voci tue pulsanti : et hunc factum nostrum abeat rovore stabilitate. Facia autem scripture VIIII Kalendas Decembr. Era M V XXXV. Ego Comes Domnus Henrrichus et conjux mea Tarasea proiis Adefonsi Rex, qui hane cartam jussimus facere, et cum sana mente, et propria nostra voluntatem, ad tibi Suario Menendiz rovora-|--|-mus et conlirmamus.
Diagus Gundisalviz, qui est Maiorino do illa terra, confirmo. Pelagio Suariz, Maiordomo de casa do ille Comes, confirmo. Nunnu Pelaiz, Armiger Comis, confirmo.
Sub Christi nomine Giraldus, Episcopus Bracarensis, confirmo. Cresconius, Episcopus conimbriensis, confirmo. Frogia, Archiaconi Sedis Bracharensis, confirmo.
Qui presenles fuerunt: Didagu testis. Menendo testis. Pelagio testis. Ordonius -|- notuit.
Ego Adefonsus, Dei gratia totius Spanie Imperator, quod Gener meus cum Filia mea fecit, ipsis presenliam meam rogantibus, contirmo -|-.
Et ego Berta Regina, quod Dominus meus Rex auctorizavit, confirmo.
Raimundus Comes, quod Socero meo facto et scripto confirmavit, et ego de propria voluntate confirmo et roboro -|-.
Similiter et ego Urraca, quod pater meus, etVir meus confirmavit, et ego de grato roboro -|-.
Pelagius Erigiz cognomento Botun, qui signum regis impressit, confirmo -|-.
Moninus Sisnandiz scriptor Comiti Raimundi, clericus sancti Jacobi, confirmo -|-.



Versão B - dita "Falsificada"

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, Sanctum, et Individuam Trinitatem. Magnum est enim titulum donationis. et meliorationis, in qua nemo potest hactum largitatis inrumpere, neque foris legem proycere, sed quicquid libenter amplecti : denique lex canet Godorum, ut valeat donatio sicut et venditio, et ut res donata, si presentibus tradita fuerit, nullo mode repetatur ab eo, sed per testes, et per scripturam convincatur. Ego enim Comes Domnus Henrrichus una pariter cum conjugia men nomine Tarasia prolis Adefonsi Principis totius Spanie, placuit nobis asto animo, inlegroque nostro consilio, ut tibi vassallo nostro fideli Suario prolis Menendiz facimus tibi cartam, vel commissorium, de hereditatibus vel de hominibus, quos habemus in Territorio Portugalensis, quos nobis dedit genitori nostro Rex Donmus Adefonsus pro nostra hereditate : adtamen concedimus tibi hereditates, et homines prennominatos, quo se levat de illo porto de Cernandino (topónimo Portos perto de Sarnado?), et vadit per illam viam, quos dividit inter Burgalanes et Pratanosam, («via que divide Burgães e Pratanosam») dividitque inter Rialem et Burgalanes («entre Real e Burgães»)per ipsum arrogium ad infestum, concludit intus Leoveriz per suos terminos sicut dividit cum Burgalanes (Burgães), inde vero inter terminos ipsius Leoveriz et Sancte Crucis (Santa Cruz), pergit autem per verticem montis Cordobe (Monte Códova) et Pennecidi (?), dehin quoque per Pennam Sellatam it per Pennam Corvi, et de per illam lagartariam sequitur per ipsam carrariam sicut dividit aquam inter Lezam et Sanguinietum («carreira que divide as águas dos rios Leça e Sanguinhedo»), deinde ad Pennam Longam, et inde ad Sanctum Salvatorem de monte (S. Salvador do Monte Córdova, hoje o Monte do Padrão), inde autem per illam mamonam de Mamonella («mamoa de Mamonela», seria o lugar de Menguela em S. Tiago da Carreira?) et exinde per illam congustam inter Trauazos et Vumarei («congosta entre Travassos e S. Paio de Guimarei», entre Real e Guimarei na carta de 1098), exinde autem per Montem Calvum (Monte Calvo) sicut dividit inter Doniz et Querleto («entre Dinis e Queredelo») et inde per Erbosa (hoje Ervosa), descenditque ad illam pontem antiquam in flumine Avis («ponte antiga no Rio Ave»; Ponte da Lagoncinha), et vadit per medium illud flumen usque ad portum de Cernandinum (segue o rio até Porto de Sarnado), unde antea incoavimus. In isto autem, que conclusimus, toto concedimus tibi ibidem, atque damus quantulumcumque ibi intus habemus, eunetas hereditates, et homines, calumniis omnibus, cum karacteribus, simul omne vectigale nostrum, tributumque, et fiscalia, regalitas, preter illa hereditate, que ibi habet Vimaranes (Guimarães): et in iste, que tibi damus, et in illo alio, que tu ibi habes, aut abueris, et in illo, que ibi habet ipsud monasterium sancti Tyrsi (Mosteiro de Santo Tirso), vel habuerit, et quantumcumque abent ceteri homines, vel habuerint, ponimus tibi cautum (couto), et facimus commissorium, ut nullus homo per vim intus ingrediatur ad malefaciendum, non pro rapina, nee pro peniora, non pro karacteribus, nec pro rauso, vel pro omicidio, neque pro nulla alia calumnia; sed liberum et absolutum illum damus, et damus tibi illud propter tuum bonum servitium, quod nohis facis placibile: insuper concedimus et omnes fossadarias, sic nobis bene complacet : ita ut de hodie die istud, quod tibi damus, sit de juri nostro abrasum, et in tuo dominio traditum atque confirmatum, ut abeas tu illud firmiter ex dato nostro, et omnis posteritas tua, juri quieto, cunctis temporibus seculorum, faciasque inde quicquid tua quesierit voluntas. Et si aliquis homo venerit ad inrumpendum contra hoc factum nostrum, ex quibuslibet generibus umanis, pro sola presumptione, quantum inde usurpaverit, duplatum tibi restituat, et insuper propter illum cautum, quod tibi ihi ponimus, D solidos tibi pariat, vel qui voci tue pulsaverit : hoc quoque factum nostrum plenum abeat roborem. Facta autem scriptura VIIII. Kalendas Decembr. Era M. C. XXXV. Ego Comes Domnus Henrrichus et conjux mea Tarasia filia Domni Regis Adefonsi, qui hanc cartam jussimus facere cum sana mente, et iibera voluntate, propriis manibus nostris tibi Suario Menendiz robora++mus, et confirmamus.

Diagus Gundisalviz, qui est Maiorino do illa terra, confirmo. Pelagio Suariz, Maiordomo de casa de ille Comes confirmo. Nunnu Pelaiz, Armiger Comis, confirmo.
Sub Christi nomine Giraldus, Episcopus Bracarensis, confirmo. Cresconius, Episcopus conimbriensis, confirmo. Frogia, Archiaconi Sedis Bracharensis, confirmo.
Qui presentes fuerunt: Didagu testis. Menendo testis. Pelagio testis.
Ordonius+ notuit.
Ego Adefonsus, Dei gratia totius Spanie Imperator, quod Gener meus cum Filia mea fecit, ipsis presentiam meam rogantibus, confirmo -|-.
Et ego Berta Regina, quod Dominus meus Rex auctorizavit, confirmo.
Raimundus Comes, quod Socero meo facto et scripto confirmavit, et ego de propria voluntate confirmo et,roboro+.
Similiter et ego Urraca, quod pater meus, et Vir meus confirmavit, et ego do grato roboro+.
Pelagius Erigiz cognomento Botun, qui signum regis impressit, confirmo+.
Moninus Sisnandiz scriptor Comiti Raimundi, clericus Sancti Jacobi, confirmo.

index
nota1: este documento é carta de instituição do «Couto do Mosteiro de St. Tirso», delimitando as suas terras; existem duas versões, sendo a primeira a original e a segunda uma versão dita "falsificada" que não difere muito da anterior, mas onde se faz uma descrição mais detalhada dos limites do couto incluindo várias referências às vias de comunicação; Ver as diferenças em "O Couto de Santo Tirso nas cartas de couto de 1097 e 1098" de Arnaldo Melo, 1996.

nota2: o couto era limitado a ocidente pela «Carrariam entre o rio Leça e Sanguinhedo e que seguia até à ponte antiqua in flumine Avie/Avis, ou seja o diverticulum da Via Vimaranis que seguia para a Ponte da Lagoncinha ou, como sugere Mário Jorge Barroca, numa outra ponte mais antiga a montante, junto da Cruz do Lugar das Marcas. Ver "A Cruz do Lugar Das Marcas e o Couto do Mosteiro de Santo Tirso", 2006, p. 147-150.

viasromanas.pt