PMH DC doc. 842
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

DCCCXLII

Ex codice Livro Baio-Ferrado Ecclesiolensis Monasterii deprompsimus

1096

Karta de eldiriz

In dei nomine. Ego suerius una cum iermana mea godina froilaz uobis dompno suerierio (sic) fromariguiz et mulieri uestre eluire nuniz facimus kartam vendicionis de heridiatate nostra propria quam habemus in villa dicta eldiriz subtus monturelo discurrente riuulo feuerus territorio portugal in terra ciuitatis sancte marie super stratam («vila de Aldriz debaixo de Monturelo (?) onde corre o rio Febros, território de Portugal, em Terras de Santa Maria acima da estrada»; nota1) quam habemus de parte auorum et parentum nostrorum et de gaancia et fuit de egilo in eldiriz de VIIIª nonam tantum damus ibi ad uos cum quantum in se obtinet et ad prestitum hominis et ubi illam potueritus inuenire suis locis et terminis terminatam antiquis et nouis pro XXXX modios quos nobis pro illa dedistis in precio tantum uobis bene placuit et pro dare aput uos nichil remansit. Habeatis ideo illam filmitir et uos et omnis posteritas uestra iuri quieto temporibus seculorum ita ut ab hac ora de nostro dominio sit abrasa et in uestro confirmata perpetualiter. Et si homo de qualicumque genere hanc cartam infringere uoluerit et nos in concilio illam defendere et uobis concedere non potuerimus aut uos in uoce nostra duplatam illam hereditatem cum omni suo melioratu upbis reddamus et iudicatum. Facta karta VIIIº kalendas ianuarias Era M C XXXª IIII. Ego suerius froilaz cum supra scriptis illam propriis manibus r--obaramus. Qui presentes fuerent Godinus test. Suerius test. Pelagius test. Arias test. Didacus test.
     Pelagius Notuit.


index
nota1: clara referência à Via Romana XVI entre Cale e Olisipo num documento do ano 1096 refererente à venda da vila de Aldriz, lugar que pertenceu e ainda pertence ao território de Santa Maria da Feira; a expressão super strata , ou «do lado de cima da estrada» mostra que a via passava a poente de Aldriz pela cumeada da Vergada rumo a Langobriga (Fiães).

viasromanas.pt