PMH DC doc. 833
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

DCCCXXXIII

Pactum permutationis praediorum quorumdam in villa de S. Thomé aliisque locis sitorum pro quodam fundo in Negrelos. Charta autographa, ad conventum monasticum, da Graça dictum, Conimbridensem pertinens, in Publico Archivo servatur. Verba in membrana vetustate deleta ex libro regestorum Tombo de S. Simão da Junqueira Liv. IV. sic dicto, sumpsimus, litterisque italicis, ut vocant, distinximus

1096

In nomine domini ego nos famulos dei frater monendus similiter et gundesindus de semine dauid quam etiam et tolereo pinnionis in uoce de ille monasterio de rodoriz (Mosteiro de Roriz) et de suos heredibus In deo aeterna salutem amen. Ideo plagui nobis per bone pacis et uolumtas ubi faceremus a tibi gotiere suaz et unisco osoreiz cartula contramutationis et firmitatis de hereditate nostra probia quo est de testamento ipsius monasterii siue etiam alia que est de parte do gundesindus presbiter que sit in uilla sancti thome subtus mons cordoua secus flumen auicela territorio portugalis («São Tomé de Negrelos sob o Monte Córdova junto do rio Vizela, território de Portugal») et habet iacentia illa hereditate hic in uilla sancti thome. Damus a uobis illa hereditate quos fuit de fratre dauid prolix miro et uenit ad ille porcione do auiorum suorum ueremudo et gundia cum adiuncionibus suis omnibus edificiis planctatus aquis aquarum et sesigas molinarum siue etiam et cum suas casarias arbores fructuosas uel infructuosas pelras mobiles uel inmobiles terras barbaras uel ruptas exitum montium uel regressum. Et in monte cordoua (Monte Córdova) contra illo agro de romaragoso cum illa gaudera et parietes ad integris et in upuueiras comodo se leua per ipsa pariete de fonte bestie et uadit in prono et fere in agro de ianardo et torna et fere in fonte pena et perge ad upuueiras et inde infesto et fere in pena souereira et inde in pena rabata et uadi in directo per illa cararia antiqua et fere in alia cararia quo uadit do couello (Covelo) ipsum quo conclusimus obtinuimus ea per cartas et per precium de nostris heredibus. Damus atque concedimus nobis ipsum que prenotauimus per marcos et terminis et locis antiquis per ubi illo potueritis inuenire ad uobis in carta concedimus. et accepimus pro ea alia hereditate in negrelos maiores ipsa nobis conplacuit. Abeatis uos et omnis posteritas uestra iuri quietum temporibus seculorum Ita des hodie die et tempore de nostro iure sedea abrasa et in uestro dominio tradita et de semine uestro. Et siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartula translationis ad inrumpendum in uoce nostra que nos ad iudicio auttorcare non potuerimus aut uos deuindicare non potueritis in uoce nostra comodo parient ipsum que infringere quesierint duplato uel tripo et indicato. Facta cartula contramutationis erit idus Iulii. Era Cª XXXIIIIª Super T.ª Nos desuper nominatos in hanc cartula manus nostras confirmamus Rouor-|--|--|-amus.
Pro test. - ueremudo test. - odorio test. - astrulfu test. - suario test.
Gundesindus (?) presbiter notuit.

index
nota1: Esta Carraria Antiqua situa-se na freguesia de S. Tomé de Negrelos (Santo Tirso) e poderá ser um troço da Via Vimaranis, ou seja a Via Porto-Guimarães, mas a toponímia dos lugares mencioandos está hoje desaparecida e torna-se muito difícil localizar a via.

viasromanas.pt