PMH DC doc. 817
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

DCCCXVII

Ecclesiae Sancti Salvatoris Conimbricensi et Vaccariciensi Monasterio Bailessa atque filii sacellum in loco Palhaes donant. Ex Livro Preto Conimbricensis Sedis sumpsimus.

1095

Testamentum factum ad uaccariza et ad sanctum saluatorem de colimbria

In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Ego bailessa una cum filiis meis tedon ramiriz et louegildus ramiriz et adosinda ramiriz et speciosa ramiriz placuit nobis propter amorem dei et pro remedio peccatorum nostrorum et parentum nostrorum et pro remedio anime mariti mei qui fuit pater filiorum meorum facere cartam testamenti sicut et fecimus ecclesie sancti saluatoris colimbrie et monasterio sancti uincentii de uaccariza (Mosteiro de S. Vicente da Vacariça) de illa heremita quam uocitant sanctus martinus de paliaes que est sita in territorio colimbrie subtus monte uiminaria prope uillam de arias menendiz («S. Martinho de Palhais situado no territorio de Coimbra debaixo do Monte da Vimieira, próximo da vila de Arias Mendes»). Damus et concedimus supradictis ecclesiis illam heremitam que uocatur sanctus martinus («ermida de São martinho) quam habuimus ex parte parentum nostrorum et auium nostrorum qui eam obtinuerunt antiquitus hereditaria apprehensione ex quo tempore christiani possederunt supradictam patriam per suis terminis antiquis cum suis terris cultis et incultis et cum sua intrada et cum sua exida et cum suis aquis et pascuis ut eam habeatis ab isto die in perpetuum. Et isti sunt termini. Ad aquilonem quomodo spartit per illum fontanum qui currit iuxta uillam de arias menendiz (Vila de Árias Mendes) et uadit ad illam apresoria de uia coua (Vila Cova?) Ad orientem quomodo spartit per illa uia de strada («via de estrada») et uadit ad illum fontem de illo forno tegulario («forno telheiro») Ad affricam quomodo spartit cum illis terris de creisemiris (?) quas tenet domnus belith Ad occidentem quomodo spartit per illa strada de uiminaria («pela estrada da Vimieira», vide nota1) quomodo uadit per illum montem et descendit ad illum fontanum unde primitus incoauimus. Sit igitur tradita ipsa heremita ab isto die in antea supradictis ecclesiis et si aliquis ex nobis seu de propinquis nostris uel de extraneis hoc nostrum factum infringere temptauerit non sit ei licitum sed pro sola temptatione quantum auferre templauerit tantum supradictis ecclesiis in quadruplum componat et domino terre aliud tantum et ad iudicem terre iudicatum Et insuper sit maledictus et excommunicatus et a liminibus sancte ecclesie dei sit separatus et cum iuda traditore in infernum habeat societatem et hoc nostrum factum semper habeat uigorem. Facta carta testamenti die sabbati nonas marcias luna XXª IIIª In Era Mª Cª XXXª IIIª sob consensu episcopi domni cresconii colimbriensis et dominante salomone abbate cenobii uaccarize Regnante autem imperii regis domni ildefonsi. Nos supradicti hoc quod prona mente et sana uoluntate scribere iussimus confirmando propriis manibus hec signa subscripsimus ++++ et super altare sancti saluatoris simulque in manu salomonis abbatis imposuimus offerentes deo.
   Sendamirus presbiter adfuit -- Tructesindus presbiter adfuit -- Teodemirus presbiter adfuit -- Arias presbiter adfuit.
   Suarius diaconus adfuit -- Iohannes diaconus adfuit -- Martinus adfuit -- Arias exorcista adfuit.
   Pelagius adfuit — Floride godiniz adfuit — Samesson adfuit - Arias test. -- Viliulfus test. -- Fromarigus scripsit.


index
nota1: a «strada de uiminaria» ou «Estrada da Vimieira» é uma clara referência à via romana entre Cale e Aeminium na zona entre a Mealhada e Coimbra. Esta estrada é referida num outro documento de 973 como «karraria de illa Vimeneira» (in PMH DC 106).

nota2: a identificação das propriedades é baseada em «In territorio Colimbrie: lugares velhos (e alguns deles, deslembrados) do Mondego». p. 75-78, 2004. Assim a propriedade ocuparia uma área em torno da «ermida de S. Martinho de Palhais», perto da actual Pampilhosa, sendo delimitada a norte pela «Vila de Ária Mendes», ocupando a área entre Pampilhosa e Canedo, a sul pelas «terris de creisemiris» em Marmeleira do Botão, a oriente pela «uia de strada» que deverá corresponder à via medieval no sentido N-S entre a Pampilhosa e a Marmeleira, e finalmente a ocidente pela via romana XVI aqui designada por «strada de uiminaria» pois que esta estrada romana seguia para a Vimieira (a sul da Mealhada), onde teria existido uma estação viária tipo mansio em época romana com provável continuidade como albergaria na Alta Idade Média.

viasromanas.pt