PMH DC doc. 704
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

DCCIV

        Pactum venditionis particulae eujusdam praedii in villa de de S. Joćo de Madeira. Charta autographa, e scrinio Monasterii de Ave-Maria Portucalensis in Publicum Archivum delata, ibi servatur.

1088

        In dei nomine ego eilo gudiniz in domino deo eternam salutem amen. Ideo plaguit mici per bone pacis et uolunptas ut nullus quoque gentis imperio neque suadentis artigulo neque pertimescentis metum sed probria mici accessit uolunptas ut faceremus uobis donadeo aluariz et ad coniunge uestre truilli sicut et facimus kartula uendictionis de octaua media de illo kasal que fui de gudino uimaraz in uilla de sancto ioanne que dicent de mateira («Villa de S. Joćo que dizem da Madeira») mea ratione que ibidem abeo in ipso kasale quomodo conclude per illa strata de iusta illa ecclesia de sancti ioanni a parte ur («tal como confronta com a estrada junto da igreja de S. Joćo, da parte do rio Śl») ad integrum quantumque ibidem abeo uobis concedo qum quantum in se obtinet et ad prestitum ominis est por ubique illa potueritis inueuire. et abeo ipsa ratione de ipso kasale de parte de prosabio meo gudino uimaraz et abe iacentia in uilla sancti ioanni et subtus mons parata louaz discurrente ribulo ur («Monte Parada? onde corre o Rio Śl») et propre ciuitas sancta maria territorio porlugalensis («Cividade de Santa Maria no território Portugalense»). et accepit de uos in pretio duos modios de pane in tempore necessitatis tantum mici bene complaguit et de pretio apud uos nicil remansit in deuito. Ita ut de odie die et tempore sit ipsa mea ratione de ipso kasale sicut iam diximus de iuri meo abrasa et in iuri uestro sit tradita atque confirmata. abeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestras iuri quieto temporibus seculorum. Siquis ta men quod fieri non creditis et aliquis omo uenerit uel uenero contra hanc kartula uendictionis ad inrumpendum et ego in iudicio noluerit auctorgare uel deuindigare post uestra parte aut uos in uoce mea quomodo parie ad uobis illa ereditate dublata vel tripata uel quantum ad uobis fuerit meliorata et uobis perpetim abitura. Facta kartula uendictionis die erit Xo kalendas apriles. Era millesima CXXVI. Ego eilo gudiniz in hanc kartula uendictionis manum mea ro-|-uoro.
        Ic testes -- tructesindo test. -- uermudo test. -- aluaro test. -- ioanne test. -- ermegildo test.
        Gondisalbo presbiter notuit.


index
nota1: A «uilla sancto ioanne que dicent de mateira» corresponde a actual cidade de S. Joćo da Madeira.

nota2: A referida «strata» deveria ser a via romana entre Cale e Olisipo que passava por S. Joćo da Madeira junto da Igreja Paroquial.

viasromanas.pt