PMH DC doc. 700
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

DCC

In Livro Preto Conimbricensis Sedis invenitur.

1088

Carta de vinea de villa mendica et de uineis sancti martini.

Ego sesinandus colimbrie consul elegi te paternum episcopum quando eram in cesaraugustam ciuitatem missus a rege adefonso glorificet eum deus ut ad me uenires sicut prius cum rege domino fredenando cui sit beata requies locutus fueras sicut et fecisti qua de causa gauisus fui. et tu iam residens in sede predicta securus et gaudens dedi tibi duas terras heremas ut in eis plantasses ortos et uineas sicut et fecisti. et est una terra ex his ultra mondecum flumen que prius tempore maurorum sortus de iben aropollo uocabator cum suis molinis et aquis et fontibus. Est ei in oriente publica uia que ducit ad sanctaren (vide nota1). Et in occidente quidam mons super quem fundata est ecclesia sancte eufemie nuncupata. Et in septentrione uinee sunt plurimorum hominum. Et in meridie uinea sancte marie sedis ciuitatis predicte. Et est ipsa alia terra in loco qui dicitur uilla mendica. In oriente est ei uinea de farachi et alia de zoleimen almalaki. In occidente et in meridie uia. Et in septentrione uinea iohannis iustiz et uinee plurimorum hominum. Et tu predictus episcopus has terras uineis et ortis plantasti et uallasti cum tuo proprio habere. Et hoc totum quod supra scripsi cum bona uoluntate rege adefonso auctorizante ut omne habeas siue ad canonicam siue ecclesiis heredibus pauperibus cui uolueris ita predictas terras dedi tibi et confirmaui. Igitur dedi tibi cortem in illa ciuitate super illam portam de ciuitate in qua ego prius habitabam et in qua tu multa edificia edificasti ut eam possideas omnibus diebus uite tue et post obitum tuum reuertatur ad regalengum. Igitur et concedo tibi ire ad medicandum te siue in terra christianorum siue maurorum ubi senseris tui doloris profectum prestasse et ut omne quod supra scriptum est tuo fideli quem elegeris dimittas quousque reuertaris in pace. Hoc scriptum ego sesnandus predictus confirmaui et idoneos testes quorum nomina infra scripta sunt ad eum roborandum tradidi et cum manu propria has scripsi. Ego sesinandus manu mea scripsi et roboraui. Facta testamenti carta kalendas marcias. Era Mª Cª XXª VI.ª
Menendus baldemiri prolis test. — Pelagius cartimiriz iudex test. — Didacus fredariz test. — Pelagius eriz test. — Muferrichi ibem azaki test. — Ihoannes dominiguiz test. — Pelagius gunsaluiz test.
Munio gundesindiz test. —Bellitus ilustiz test. —Maruam memendiz test. —Ihoannes gundesindiz test. — Martinus iben gundesindiz test. --Truitesindus truitesindiz test. Martinus simeonis motuit.

index
nota1: uma das propriedades situava-se a oriente da estrada pública para Santarém, «Est ei in oriente publica uia que ducit ad sanctaren», ou seja da via romana entre Aeminium e Scallabis.


viasromanas.pt