PMH DC doc. 684
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

DCLXXXIV

Descripsimus ex libro regestorum qui titulum Tombo escripto por ordem de D. Maior Martins, prae se fert.

1087

Karta de hereditate quam habet monasterio de Arauca in moldes in termino de Arauca

In nomine domini nostri ihesu christi in honorem sancte marie uirginis et sancti petri apostoli cuius baselica fundata est territorio arauca inter monte fuste et serra sicca discurrente ribulo alarda monasterio uocabulo sancti petri. Ego famulo dei quitino filio de maxito placuit mihi ex tota mea uoluntate et ex tota mea mente ut pro remedio anime mee donarem sancto altari uestro hereditate mea propria que habeo de parte parentorum et auiorum meorum, in territorio arauca in uilla ribulo mollides (Moldes) in loco predicto ubi dicent penna partita per radice de illa penna partita et de illa fonte que secus ipsa penna exiit et inde inprono per illo arugio que de illa fonte discurrit usque ad illo fontano et inde torna infesto per illo corrago qui discurrit usque ad illa fonte unde ipsa aqua decurrit sic et de illa fonte medietate integra et inde tornat in derecto per illa carrale et per illo uallado usque ad illa petra partita unde primiter incoamus. Et habui ego ipsa hereditas de patre meo maxito et de auio meo quitino et bisauio meo cendemiro medietate fuit de auio meo quitino et alia medietate que pariauit illi sua germana flamulina sicut in plazo et in cartas nostras resonat. et obtinuit ea integra auio meo quitino et postea patri meo maxito. et ego pro remedio anime mee et de ipsos antecessores do ipsa hereditate ad ipso monasterio sancti petri de arauca cum omni sua prestatione ut ibi semper deseruiat fratribus qui in uila sancta perseuerauerint usque in perpetuum. Quo et adiuratione confirmo per indiuiduam trinitatem quod a contra hoc meo facto ad inrumpendum uenturus non ero. Et si aliquis homo de propinquis meis uel de extraneis qui contra hanc meum uotum et testamentum ad inrumpendum uenerit in primis sit excomunicatus a corpus et sanguis domini et insuper pariat hoc quod in testamento resonat duplatum uel triplatum et insuper dampna secularia ad partem regis uel comitis qui ipsa terra inperauerit duo auri talenta et iudicatum. et uotum meum firmiter et stabile permaneat in sempiternum. Facta series testamenti notum die vii kalendas magii. Era Mª CXXV.. quitino in hoc testamento manus meas ro-|-. Regnante in toleto et in spania adefonsus rex. in sedis colinbrie paternus episcopus et consulis aluazir sisnandus. mandantes arauca egas ermigiz odorio telliz gauino froilaz. Qui presentes fuerunt. didago test. Aluitu test, pelaio test. gudesteu test. — Godinus presbitero scripsit.

index
nota1: A Villa Ribulo Mollides corresponde ao lugar de Moldes em Arouca e era delimitada por uma via antiga designada no documento por carrale.

viasromanas.pt