PMH DC doc. 676
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

DCLXXVI

Petrus abbas Ecclesiae S. Martini donat sive legat agrum in plaga ad ripam Mundae situm, prope Taveiro. Descripsimus ex Livro Preto Conimbrisensis Sedis.

1087

Inluminator omnium fidelium deus oriens uisitator et splendor lucis eterne et sol iusticie qui celorum contines tronos et abissos intueris qui es rex regum et dominus dominantium qui trinus in personis et unus in deitate qui uenisti redimere hominem qui de limo formaueras et dedisti eis lumen ut uiderent te qui in tenebrarum penis erant constituti et uenturum speramus iudicare omnes homines et redderes unicuique secundum opera sua quod gessit. Ideirco ego petrus abba in tuo amore christe et in tuo timore et in ueneratione omnium sanctorum qui tibi ab origine mundi usque nunc placuerunt. Offero ad ecclesia sancti martini que est fundata in territorio colimbrie (território de Coimbra) discurrente flumen mondecum (Rio Mondego) ad partem occidentalis mea terra que habeo in illo campo de apresuria et habet iacentiam inter porto de arenas (Porto de Areias) qui est ab oriente et de altera parte talaueir (Taveiro) qui est ab occidente et a parte aquilonis uia puplica et a parte australi illo monte de antuniol («a parte Norte da via pública e a parte Sul do Monte de Antanhol») et centum et quindecim passales in longo et in amplo aliud tantum. hoc testamentum feci per auctoritatem et iussionom uenerabilis principis domni sisnandi in cuius diebus ea ganaui deo auxiliante. Ideo timente me diem ultimum et tremendum iudicium et peecatorum meorum mole ualde depressum sed non usquequaque disperatione deicior sed etiam per merita et intercessionem uenerabilium sanctorum dei redemptionem animo accipere spero quia seribtum est -redime te homo dum uiuis dum precium in manu tenes et ne differas de die in diem quia mors non tardat-- et alibi -uigilate itaque quia nescitis diem neque horam- Sicut ait iob --lignum aridum in qua parte ceciderit ibi manebit-Propheta orante qui ait -Tu autem domine in eternum permanes et tu es super omnes principes et tue sunt diuitie et gloria quoniam nos omnes peregrini et ospites sumus super terram et omnia que de manu tua accepimus damus tibi- quia te igitur credimus uidere in terra uiuentium. Factum et confirmatum hoc meum testamentum ad supradictam ecclesiam sancti martini Era MCXXV Pridie idus marcii temporibus adefonsi imperatoris. Et si forsitan aliquis homo hoc quod in testamento isto confirmatum est in aliquo conueilere aut auferre aut commutare aut extraneare in aliam partem conauerit quisquis ille fuerit sit extraneus a deo et a sanctis eius et cum his qui in penas inferi sunt habeat societatem et insuper hoc quod in testamento resonat componat in duplo. Ego petrus abba qui hoc de toto corde offerens deo in honore sancti martini manu propria confirmo. Ego sesnandus consul colimbriensis manu mea scripsi et roboraui. Ego proconsul menendus confirmo. Iohannes gunsendiz conf. Garcia eniguiz conf. Maruan menendiz conf. Floriti godiniz conf. Tructesindo tructesindiz conf. Suciro aluiliz test. Michael toderediz test. Ramirus prioris uaccarieense cenobio Scribsit.

index
nota1: identificação dos lugares baseada em Jorge de Alarcão «In territorio Colimbrie: lugares velhos (e alguns deles, deslembrados) do Mondego». p. 117-118, 2004.

nota2: a referida via publica deveria corresponder à Via romana entre Bracara Augusta e Olisipo ou Itinerário XVI de Antonino que passava junto do acampamento romano do Monte de Antanhol também conhecida por «Cidade Velha», mas não se pode excluir a possibilidade de ser apenas um diverticulum da Via XVI em direcção a Taveiro (Talaveir).

viasromanas.pt