PMH DC doc. 675
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

DCLXXV

        Descripsimus ex codice, as Monasterium Ecclesiolense pertinente, qui titulum Livro Baio Ferrado prae se fert.

1087

Karta de billanes

        In dei nomine. Ego tellus sesnandiz vobis suerio fromariguiz et uxori eluire nuniz fatio kartam uenditionis de hereditate mea propria quam habeo in uilla billanes subtus castro petroso discurrente riuulo cerzedo territorio portugalensi sub illa strata prope littus maris («Villa de Bilanes sob o Castro Pedroso ao correr do Rio Serzedo em território Portugalense e sobre a estrada perto da beira-mar») quanlam ibi habeo ex parte mei patris totam suam portionem integram suis terminatam terminis antiquis ac nouis ubicumque potuerit inueniri cum quantum in se obtinet et ad prestitum hominis est. pro qua accepimus a uobis unum scutum franciscum in pretio definito X so- lidos et X cubitus de panno antemano tantum nobis bene complacuit el mibi recipere et uobis dare et aput uobis nichil remansit pro dare. Habeatis illam uos et omnis posteritas uestra iuri quieto temporibus seculorum. Siquis tamen aliquis ueneril uel uenere ad corrumpendum hanc kartam seu de propinquis seu de extraneis et ego in concilio deuendicare aut parti uestre concedere non potuero aut noluero aut uos in uoce mea quomodo conponam uobis ipsam hereditatem duplatam et quantum a uobis fuerit melioratam. Facta carta uenditionis VIIIo kalendas martias. Era M.a C.a XX.a V.a Ego tellus sesnandic uobis suerio fromariguic et uxori uestre eluire nunic hanc kartam manibus nostris roboramus. Pro test. Aluitu test. Ramirus tesi. Odorio test. Ederonio test. Eirigo test. Pelagius notuit.


index
nota1: A «uilla billlanes» deveria ficar na freguesia de Serzedo em Vila Nova de Gaia.

nota2: A referida «strata prope littus maris» deveria ser via secundária que seguia pela costa proveniente do Cais do Gaia no Rio Douro.

viasromanas.pt