PMH DC doc. 639
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

DCXXXIX

Descripsimus ex codice qui titulum Tombo escripto por ordem de D. Maior Martins, prae se fert

1085

Carta de hereditate quam habet monasterium In Minianos et in Manzores et in genestosa inter manzores et fagiones

Domnis inuictissimis sanctis ac triumphatoribus sanctorum apostolorum petri et pauli et sancte mario mater domini uel cetere reliquie quorum baselica uidemus fundata territorio arauca subtus mons fuste et serra sicca discurrente ribulo alarda loco predicto sancti petri monastorio («território de Arouca sob o monte Fuste e a Serra Sicca no curso do rio Arda»; a Serra Sica corresponde ao maciço entre Arouca e o rio Douro, onde forma o meandro da Lomba e que se prolonga para Gondomar). Ego famulo dei aluitu romariquizi filio romarigo gelmerizi et de fronilli filia rodosondo aluitizi et de freileuua placuit mihi atque conuenit nullis quoquo gentis imperio nec suadentis articulo sed propria mihi accessit integra uoluntas ut pro remedio anime mee concederem ad locum sanctum ecclesie uestre de paupertate mea de omnia hereditate que habeo in arauca (Arouca) de parte de mater mea fronilli et de auios meos rodosindo aluitizi et de freileuua et iacet ipsa hereditate in uilla minianos (Minhão, St. Eulália) et inde diuidet per sautello (Soutelo?) et inde per spica de lonbato et inde per ubi diuidet per uilla frantia (Francia?) et inde discurret pro ad alarda (rio Arda) per comaro que expartit per agro de fidele usque in aqua de alarda et trauze alarda et diuidet per pausada (Pousada) et inde per uilla iugarios (Jugueiros) et inde per carraria antiqua inter iugarios et nouales («pela carreira antiga entre Jugueiros e Novais») et conclude nouales (Novais) usque se finxit et diuidet per pumare maiore et inde in directo et diuide per illa petra qui dicent mirauade (Miravade?) et inde per uia antiqua usque ad agro de spadannito et transit isto illo ribulo alarda (rio Arda) et uadit por uia antiqua usque ad bocca de carreira antiqua per ubi diuidet cum uilla de mugun (lugar de Moção) et inde per uia antiqua usque ad illa archa et inde fecit in sautello (Soutelo?) undo primitor incoamus. Et iterum aditio ad illo loco sancti petri alia hereditate quo habeo in uilla manzores que iacet inter portella et arauca discurrente ribulo alarda («Vila de Mansores que fica entre Portela e Arouca, pelo curso do rio Arda») et alia hereditate que iacet in uilla genestosa (Gestosa) que iacet inter manzores et fagiones et portella («Villa Genestosa que fica entre Mansores, Fajões e Portela»). de ipsas uillas mea ratione ab integro ecclesia sancti petri de arauca pro romedio anime meo concedo. et habui eas de parte de auios meos quos supra nominauimus de arauca. do illa hereditate cum suos casales et cum omni aprestitu suo exitu et regressu per suis terminis et locis antiquis quantum me competat inter meas gentes et meos heredes ad locum sanctum ecclesie uestre sancti petri ad omnes fratres qui ibidem in uita sancta deseruierint pro remedio anime mee ut semper ibidem deseruiat. Siquidem quod fieri negauero aut auforre ab eodem loco quesiero aut aliquis homo uenerit de gens mea filios uel neptos aut extraneis uel quilibet generis homo qui hunc uotum meum uel testamentum inrumpere quesierit uel usurpauerit in primis sit excomunioatus a corpus et sanguis domini nostri ihesu christi et cum iuda traditore permaneat in errore et in die iuditii non resurgat sed cum inimicis dei pena eterna suscipiat et insuper pariat illa hereditate et illo que in testamento resonat duplato uel triplato uel duo auri talenta ad illos fratres qui in monasterio habitantes fuerint uel qui nunc ibi sunt uel qui uocem illorum intenderit et ad seniores qui illa terra imperauerit iudicato. et hunc meum uotum uel testamentum firmiter in dei amore permaneat in sempiternum. Facta series testamenti notum die IIIIo idus magii. Era Mª Cª XXIII.ª Aluito romariquizi in hanc series testamenti quod fieri uolui presens consedi legentem audiui manu ro -|- -|- ui. Regnante adefonsus imperatori filius fredesnandi et in colimbria paternus episcopus et dux sesnandus aluazir. In arauca egas ermigizi odorio tellizi et gauino froilazi et uigarios eorum. Qui presentes fuerunt. menendo test. pinniolo test. Adefonso test. Aluitu test.petro test. Godinus presbiter Scripsit.

index
nota1: o documento refere três propriedades no território Arouquense. A primeira, a Villa Minianos, deverá corresponder ao actual lugar de Minhão em St. Eulália, na base do Castro de Valinhas, ligeiramente a norte da cidade de Arouca. Esta propriedade era dividida pela carraria antiqua que corria entre Jugueiros e Novais e pela via antiqua, mas não é muito claro o local da sua passagem; esta via poderia continuar rumo à travessia do rio Douro junto do vicus de Várzea do Douro. A Villa de Manzores corresponde à actual povoação de Mansores. Por último, a Villa Genestosa, situada entre Mansores, Fajões e Portela (Castro de Romariz), corresponde ao actual lugar da Gestosa (Escariz) por onde passava a via romana entre Porto e Viseu, embora não haja referência explícita à via no documento.

viasromanas.pt