PMH DC doc. 614
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

DCXIV

Pactum venditiones praedii in villa de Romariz. Charta autographa, e tabulario Araucensis Monasterii in Publicum Archivum delata, ibi extat

1085

In dei nomine ego tegila cognomento patrehono et uxor mea trodilli placuit nobis bona pacis uoluntas ut uinderomus uobis abba domno godinu et fratribus tuis qui in sancto petro sunt uobis cumhabitantes hereditate nostra propria quo habemus in uilla quo uocitant romarici territorio arauca subtus monte fuste discurrente ribulo alarda («Romariz, território de Arouca sob o Monte da Freita no curso do rio Arda») de una parte et de alia et habemus ipsa hereditate que uobis uindemus de comparatela per pretio et per carta de adosenda cendonizi nepta de domna eileuua de ipsa hereditate quo fuit de domna eilouua quarta integra et habebat domna eileuua ipsa hereditate per ganantia de parte de filios de cesario auidizi. Louat se ipsa hereditate de termino quo diuidet inter romariz et castro (entre Romariz e o Castro de Valinhas) et inde per termino de Eirizi (Escariz) et inde per uia maurisca («pela via mourisca») et inde ferit in termino de figaritu (Figueiredo) et uadit ad illo aroio de caprile qui est inter termino de figaritu et do penso (entre Figueiredo e Penso) et tornat so per illo termino quo diuidet inter penso et romariz (entre Penso e Romariz) usque ferit in termino de sancto petro (antiga freguesia de S. Pedro de Arouca) et uadit in directo usque ad termino de castro undo primiter incoauimus. Damus uobis in ipso concluso ipsumquod iam diximus cum quantum in se obtinet et ad prestitum hominis est ubi illa potueritis inueniro per illos terminos. Pro quo accepimus de uos in pretio xx et vi modios in quo nobis bone complacuit et de pretio aputuos nichil remansit in debito. Ita ut de odio die sit ipsa hereditale de iuri nostro abrasa et in uostro dominio sittradita adquo confirmata iuri quieto. Et siquis tamen quod fieri non creditis et aliquis homo uenorit uel uenerimus ad inrumpendum hunc factum nostrum quo nos ad iudicio deuindicaro non potuerimus aut uos in uoce nostra quo pariemus post parte uestra ipsa uilla quo in carta resonat duplata uel quantum ad uobis fuerit melioratnm ad uos ant ad posteritas uestra tam nos qnam posteritas nostras. Facta cartula uenditionis IIII idus martii. Era I C XXª I.ª Tegila cognomento patrebono et uxor mea trodilli in hanc cartula uenditionis manus nostras ro -|--|--|-.

Qui preses fuerunt pro testes | Gondesindo testes --Arias testes.
Adofonsus test. -|- Santius test.
Godinvs qui hec notuit.

index
nota1: A Villa Romarici corresponde ao ao lugar de Romariz em Arouca; a «via mourisca» que delimitava a propriedade deverá corresponder ao troço da estrada na direcção N-S entre Eiriz e Figueiredo que segue para a Serra da Freita.

viasromanas.pt