PMH DC doc. 591
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

DLXXXXI

        Pactum venditionis dimidii molendini in loco Antanhol dicto. Charta autographa, e scrinio Conimbricensis Sedis in Publicum Archivum delata, ibi extat.

1080

        In dei nomine ego ego (sic) maria prolix iumez piacuit mici per bone pacis et uoluntas ut uinderemus ad uobis et facere uobis pelagio eriz cartulam uenditionis de medio de uno molino que abeo de mea eredemtia et abe iacentia in loco predicto in antoniol in illa strata qui discurre de sancti iusti pro ad colimbria («Antanhol na estrada que corre de Santa Justa para Coimbra») et accepimus de uos in pretio VI numos aureos tanto nobis bene conplacui ita ut de hodie die aueatis uos illo molino firmiter et omnis posteritas uestra usque in perpetuum. et si aliquis omo uenerit contra hanc cartula uenditionis ad inrumpendum que ego uobis autorgue et deuendigue et si uobis nolueri autorgare uel deuendegare que pariemus ad uobis illo molino dublato uel quantum ad uobis fueri meliorato et uobis perpetin auituro. Facta carlula uenditionis mense nouembris. Era M.a C.a XVIII.a Ego maria ad uobis pelagio eriz in hanc kartula uenditionis manus meas rouoro -|-. qui preses fuerunt. Arias fernandiz quos uidi. froila tructiz test. zoleiman fernandiz test. froila gunzaluiz test. aluito citiz test. fernando uetiliz test. -- Ero presbiter notuit.

index
nota1: a referida strata deverá corresponder à Via romana entre Bracara Augusta e Olisipo ou Itinerário XVI de Antonino que passava junto do acampamento romano do Monte de Antanhol também conhecida por «Cidade Velha».

viasromanas.pt