PMH DC doc. 570
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

DLXX

Ex Livro de D. Mummadona. sic dicto, desumpsimus

1079

Carta de hereditate de villa palatiolo

In dei nomine. Ego saluato louerigoz et uxori mea Godina aluitiz in domino salutem amen. Ideo placuit nobis asto animo et proprias nostras uoluntates ut uinderemus uobis domno nostro menendus abba cartula uenditionis et firmitatis sicuti et facimus de hereditate nostra propria quos abemus de auiorum uel parentum nostrorum. et habet ipsas hereditates iacentia in loco predicto villa palatiolo ubi dicent aucteiro («Villa de Paçô, onde chamam o Outeiro») in casal que fuit de aloito cartemiri. leuat se ipsa hereditate de casa iermias eocrizi et torna per larea doninga et infesto per alia larea doninga et uai per carreira antiqua et inde per casal de tia lili inde illo aucteiro et inde per termino de cauto de casal de gundisaluo tructesindiz et inde unde primiter incoauimus. damus atque concedimus uobis ipsa hereditate VIª de ipso casal que conclusimus et VIª de fontano de fontenasco pro que accepimus de uos in pretio X modios. tantum nobis bene complacuit et de pretio apud uos remansit in debito. et est ipsa hereditate in palatiolo subtus mons penna de libro territorio bracharense («Paçô, sob o monte da Pena no território Bracarense») discurrente arrogio que discurrit de nantomari. damus uobis ipsas hereditates cum uineis pumares saltus deuesas aquis aquarum cum quantum in se et ad prestitum hominis est et faciatis de ea que uolneritis liberam in dei nomine babeatis potestatem. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hunc factum nostrum ad inrumpendum que nos in iuditio diuindicare non potuerimus post parte uestra aut uos in uoce nostra quomodo pariemus aut pariet qui talia commiserit quisquis fuerit ipsa hereditate duplata uel triplata et uos perpetim habere. Facta cartula uenditionis et firmitatis notum die idus agustos. Era Mª Vª XVIIª. Nos superius nominatos in hanc cartula uenditionis et firmitatis manus nostras ro+. Pro test. Fremosindo test. Gundesalbo test. Sunilla lesl. Iulianus gondemari presbitero notuit.

index
nota1: segundo nota do Abade de Tagilde no VMH, esta vila de «palatiolo» corresponde à Quinta do Paço em Silvares, onde apareceram vestígios romanos ; assim esta carreira antiqua poderá ser uma referência à via romana Braga-Mérida na sua passagem pela freguesia, logo após a travessia do rio Ave na Ponte Romana de Campelos.

viasromanas.pt