PMH DC doc. 443
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

CCCCXLIII

Pactum venditiones quorumdam agrorum in villa de Goterres. Documentum hoc, nuper e scrinio Collegiatae S. Jacobi Conimbricensis in Publicum Archivum delatum, an apographum saeculi XII, an apocryphum sit, ambigimus; litteris, enim, quas gallicas diximus, conscriptum plane est.

1064

In dei nomine. Ego arias Placuit mihi per asto animo integro sed propria mea uoluntate ut uenderemus tibi fromarigo et uxor tua adousenda lareas de terra que fuerunt de patre tuo aspadio in uilla goterre a radice mons cossoirado (Villa Guterres na base do Monte Cossourado) ripa neuie territorio brachara (território de Braga) in loco predicto in illa petrosa de succo de dona ousenda in fundo de dona heldonza et in longo de carraria antiqua usque in illas trauessas et in illo casal IIIIª minus VIIIª et dezima quomodo est conclauso cum quantum ominis aprestitum est et in illa cortina de succu de don fofo usque in succu de don breto. Pro precio que accepi de uos duas partes de uno boue de X modios et in alio precio II modios. tantum mihi et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remanssit in debitum pro dare. Habeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra cunctis temporibus seculorum. Sed siquis tamen quod fieri non credimus et aliquis homo uenerit uel uencro aut uos in uoce nostra quomodo pariamus uobis ipsa hereditate duplata uel triplata et quantum ad uobis fuerit meliorata et uos perpetim habitura. Facta karta uendicionis in die erit VI° idus octvber. Era MCII. Arias presbiter in hac karta uendicionis manus meas roboravi. Hic test. Crescouio test. Desterigu test. Toderedo test. Hermigildo tesl. Bolmenzo (?) test. Arias prcsbiler Notvit.

index
nota1: esta carraria antiqua que passava na base do «Mons Cossoirado» deve corresponder à moderna freguesia de Cossourado (Barcelos) junto da travessia do rio Neiva na Ponte das Tábuas e faria parte de uma via romana que ligava Barcelos a Ponte de Lima.

viasromanas.pt