PMH DC doc. 417
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

CCCCXVII

        Bellita nepoti suo Velino abbati agrum quemdam donat. In eadem membrana, e qua Mironis chartam sub n.o CCCCXVI editam decerpsimus, autographam invenimus.

1059

        Christus. In nomine domini. ego bellita tibi subrino meo uillino. plagui mihi ut facere tibi cartula donationis de larea mea que iacet sub illa de congermano meo miron ad cauce de illo monte aratros (Monte dos Arados) contra oriente comodo se leua de illo comaro et larea de recadrudia et de iuso de larea de congermana mea autilli et uai sub illa strata contra oriente (a estrada a Oriente) usque ad illa pena auionaria (?). do tibi ipsa larea in die de illa sagratione ad confirmandum benedictione de tua barba. Ita ut de hodie die siat ipsa larea de meo iure abrasa et in tuo dominio sit tradita. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus ad inrumpendum carta que nos iudicio deuindigare non potuerimus tam nos quam uos in uoce nostra comňdo pariemus uobis illa illa (sic) dublata. notum die quod erit kalendis nouembris. Era T LXXXXVII.a bellita tibi uillino in hanc cartula manu mea ro-|-uoraui.
        Pro testes. absalon test. senior test. adaulfus test. uillinus notuit.


index
nota1: O «monte aratros» corresponde ao actual Monte dos Arados na freguesia de Alpendurada e Matos, antigo castro também conhecido como Alto de Santiago ou Monte do Ladário.

nota2: A «strata contra oriente» poderá corresponder ŕ via romana de Marco de Canaveses a Várzea do Douro, ou seja de Tongobriga a Tameobriga.

viasromanas.pt