PMH DC doc. 287
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

CCLXXXVII

Descripsimus ex Livro Preto Conimbricensis Sedis

1054

Testamentum de leoueriz quod dedit didacus Iaidiz

Dominis inuictissimis ac triumphatoribus gloriosissimorum martirum ob honorem sancti saluatoris et martires suos acisterium euius baselica sita et fundata est in uilla que nuncupant leza suburbium portugal. Ego indiguo et exiguo seruo dei didacus daildiz diue memorie testo et concedo ad ipsum locum sanctum et uobis tudeildo abbati et fratribus uestris qui ibi habitantes fuerint et uiam monastieam et fraternitatem tenuerint testo et concedo de uilla mea nominate quam nuncupant leoueriz (Leoveriz?) secundum illam obtinui de abolenga mea quomodo discurre per illam carrariam antiquam que uadit pro ad illum pontem petrinum («carreira antiga que seguia para a Ponte Petrina») et de alia parte diuidit cum geilanes (?) pro illo arroio quod intrat in leza (rio Leça) et de ipsa hereditate testamus ad ipsum acisterium sam (sic) suprataxata VII portione integra pro remedio anime mee ut sit michi antequam merces copiosa et ueniam peccatis meis ipsa hereditate in montes fontes in casas sauto rouoreda pascuis paludibus terras ruptas uel barbaras petras mobiles uel inmobiles aquis cum aductibus suis aquis aquarum sesigas molinarum exitum montium accessu uel recessu siue et omnia quantum ad prestitum hominis est et ibi potueritis inuenire liuera in dei nomine habeatis potestatem. Damus atque concedimus pro remedio anime mee ut sit tolerantia in fratres et monachis ibidem persistentes. Siquis tamen quod fieri minime credimus aliquis homo homine ad irrumpendum uenerit uel uenerimus factum nostrum siue propinquis siue extraneis In primis fiat excommunicatus et a corpore et sanguine domini nostri ihesu christi sit segregatus et cum iuda traditore domini habeat participium in eterna dampnatione et iusuper componat ipsum quod in testamento resonat duplato uel triplato et uobis perpetim. habituro. et ad cartam confirmandam aecepimus de uobis unam uaccam pregnatam. et hoc factum nostrum in cunctis obtineat firmitatis roborem. Facta series testamenti Xii kalendasa ugusti. Era LXX II super millesima. Didacus in hac serie testamenti manu mea roboraui + et confirmaui.

Hi sunt testes. Gonderedo test. -Gudinus test. -Fafila test. -Godinus test. V Romanus test. -Alam test. -Saroi test. -Alius gonderedo test. _ Desterigus test. --Sisnandus test. -Cidi test. --Ihoannes notuit.

index
nota1: Esta Carraria Antiqua que seguia para a Ponte Petrinum deverá corresponder ao diverticulum da Via Vimaranis, ou seja a Via Porto-Guimarães que seguia para a travessia do rio Ave na Ponte da Lagoncinha ou, como sugere Mário Jorge Barroca, numa outra ponte mais antiga a montante, junto da Cruz do Lugar das Marcas. Ver "A Cruz do Lugar Das Marcas e o Couto do Mosteiro de Santo Tirso", 2006, p. 147-150.

viasromanas.pt