PMH DC doc. 174
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

CLXXIV

        Permutatio servae pro quodam fundo in pago de Cerzedo et donatio sororis ejusdem servae. Charta autographa, olim in scrinio Morariensis Monasterii servata , nunc in Publico invenitur Archico.

995

        Christus. In dei nomine hego rodorigu guimiriz et ucxor mea basselissa uobis donnan zalamiz et ucxor tue trudilo in domino deo eterna salutem amen. Magnum est enin titulum donationis in quam nemo poteest ualeat actum largidatis uotum alienum inrumpere negue lege foris proicere set quidquid grato animo liuenter anplecti et pereniter obtinere. ouinde plaguit nobis asto animo et spontanea nostra uolumtate ut faceremus uobis iam dictis sicut et facimus textum scripture donationis de mancipia nostra propria nomine adosinda que est filia ero et munnia quos nobis uenerunt in portione cum eredibus nostris uel fratres. et quando uobis ipsa mancipia donamus erat de annis III. donamus adque concedimus uobis ipsa mancipia iam nominata ul aueatis hea firmiter uos et omnis postheritas uestra iuri quieto et iudicetis sigut et alios uestros serbos originales. Ita et iam supra tacsatum donamus ad congermana nostra et filia uestra basselisa alia nostra mancipia nomine gossenda germana de ipssa adosinda et illa in puerizia eitate auentem dies XV ut sine fratribus suis ea firmiter obtineat et quidquid de agere uel facere uolueritis tunc liuera in dei nomine aueas potestatem. et acepimus pro adosinda do donani et trudilo in nostra ofertione ad karta confirmandum ereditate in uilla cereseto (Villa de Serzedo) III portione in casare que fuit de uirtela mosautiz quomo se leua do riu que discurrit de eglesiola et figet se in strata ueredaria que discurrit de portugal et torna pro alia carrale que discuret ad eglesiola («do rio que corre da igreja até à estrada de vereda que vem de Gaia e torna pela carreira que vai para a igreja»). Ita ut de odi tempore sic siant ipsas mancipias de iuri nostro abrasa et in uestro iuri uel dominio sint traditas adque confirmatas. et si aliquis omo proinde uos calomniare uoluerit de progenie nostre que nos in iudicio deuindicare non potuerimus aut autorigare noluerimus aut uos in uoce nostra tunc pariemus illas uobis duplatas uel quantum ad uos fucrint melioratas et uobis perpetim auiturum. facta kartula donationis XV kalendas magias in era millesima XXXaIIIa, rodorigu et baselisa in anc cartula donationis manus nostra --|--s.
        didagu donaniz presens fuit. didacu gotiniz. gdesteo todemiriz. didacu ermoriz. miru abulaze. froiulfo garzeiz. prouezendo dagaredo. adaulfo rodoriz. sendino didazi. uiliarigu onoriz quos notuit. galindo sendino calkiz.


index
nota1: a «uilla de cereseto» corresponde à actual freguesia de Serzedo em Vila Nova de Gaia e o «riu que discurrit de eglesiola» o actual Rio da Granja. Sendo assim, a referida «estrada de vereda que vem de Portugal/Gaia» («strata ueredaria que discurrit de portugal») poderá corresponder à via secundária entre Cale e Talabriga que seguia pela antiga linha de costa e que passava ente Vila Chã e Corvo, na divisória com a vizinha freguesia de Arcozelo.

nota2: o documento foi lavrado no século X, época em que a designação de «Portugal» se referia a Vila Nova de Gaia e o seu território como Portugalensis, englobando a então uilla de cereseto.

nota3: o «pago de Cerzedo» é referido em pelo menos mais 6 documentos do PMH, no DC doc. 155 do ano 988 como «uilla cersedo», no DC doc. 182 do ano 999, no DC doc. 328 do ano 1043 como «uilla cerseto», este referindo também uma «Karraria» na delimitação da propriedade, no DC doc. 378 do ano 1050,no DC doc. 478 do ano 1069, e por último, no DC doc. 502 do ano 1072, este referindo que Cerzedo estava sob o Castro do Monte Murado («subtus castro petroso»).

nota4: O documento é lavrado no «Morariensis Monasterii», ou seja, o Mosteiro do Divino Salvador em Moreira (da Maia), importante cartório notarial (scriptorium) responsável por cerca de «50% de todos os documentos latino-portugueses originais conhecidos do século X.» (in Emiliano, 2007).

viasromanas.pt