PMH DC doc. 151
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

CLI

Pactum venditiones tertiae partis eujusdam fundi et aliorum bonorum in pago Guilhabreu. Charta autographa, quae nobis textum praebuit, ad perantiquum Monasterium Petrosense pertinens ex chartophylacio Universitatis Conimbricensis in Publicum Archivum super est delata.

986

Christus. In dei nomine ego sagulfo trudildi gutina resemera ideo plaguit nobis asto animo integroque consilio n . . . . . . .. que gentis inperio neque suadentis artigulo set probia nobis accessit uolumtas ut uinderemus uobis troitesindo osorediz et uxori uestre unisco sicut et uendimus ereditatem nostra probia que auemus de auios nostros rando et pater nostro arias (?). abet ipsa ereditate iacemtia in logo predieto in uila que uocitant uiliabredi subtus castro («Villa chamada Guilhabreu sob o Castro»; Castro de Alvarelhos) . . . . . ..us teritorium portugalemsis. leua se ipsa ereditate .... .. qui dicurre .. fonte . .ta et uenit inprone usque a morauzo per illo arugio et conclude ipso linaro de fontanella et inde per illo morauzo et atrauesa illa carreira antiqua («e atravessa a carreira antiga») et inde per illo comoro super pumare de gaione et torna sub illo alio morozo de cortinas et inde in directo de ipso morozo in .... .. et uai per illo rio infesto pro a monte aguto. damus aque concedimus de ipsa hereditate comodo iace concluza IIIª intecra cum omnem sua prestantia pumares figales sautus arbores fructuosas uel infructuosas aquas cursiles uel incursiles petras mouiles uel inmouiles casas in montes in fontes pascuis padulibus terras baruaras uel ructas cesum uel regresum exitus montis per terminis antiquis quantum aprestitum ominis est IIIª integra uobis concedimus. et damus illa cortina integra comodo iace conclusa con suas cidrieiras et con suas mazanarias et con suas ...arias iusta nostram domum. et damus de illo linare que iace in terra de pumare de fromarigo de ui . . . . .. quartas medietate que fui de rando et medietate de illo casare que fui de comodo iace concluso per sue uallo que derunt a meo patre in ed..acionem pro kasament.. et VIª (?) de illa ereditate que fuit de rando ubique illa potueritis inuenire integras in montes in fontes per terminis antiquis et in mulinus et quanto aprestitum ominis est VI (?) portione uobis damus et accepimus de uos pretio in res in panes in ciuaria XXII (?) modios. et ego gelnira ploris nuniz accepi de uos in ofretionem pro ac carta confirmando de ipsa creditate de ipsos nostros mancipios nominibus comodo de sursum resona lenzo de ........... foles zomaques. tanto nobis bene conplacuit. Ita ut de odie die et tempore aueatis uos et omnis posteritati uestre iuri quieto. siquis tamen quod fieri non credimus aliquis omo uenerit uel uenerimus contra anc cartula uemditionis que in iuditio deuindigare non potuerimus post uestra parte comodo pariemus uobis illa dublata uel quanto a uos fuerit meliorata et uos perpetim aueatis. Era millesima XXIIII.ª Facta cartula conditionis sagulfo trudili gutina resemera manus nostra -|--|-i++ geluira prolis nuniz.............

amarelu test. astrueto test. magister guntigio test. belario test. .... .. gundesindo test. miro test. aldereto test. frogiulfo beati test. guntato test. belito test. gondesindo test. fafila test. alio fafila. adaulfo test. sesnando test.

index
nota1: o documento refere a «carreira antiqua» que seria a Via Bracara Augusta - Cale ou um seu diverticulum na região de Guilhabreu .

viasromanas.pt