PMH DC doc. 106
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

CVI

Desumpsimus ex Libro Testamentorum Laurbanensi.

973

Testamentun de salas et uilla de albiaster

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego samaritana uobis petro presbitero cum peccatornm meorum mole depressa in spe fiduciaque sanctorum meritis non usquequaque disperatione deicio qui etiam teste conscientie reatui meo criminis sepe pauesco ut ergo per uos tandem reconciliari mereamur a domino. Et quia scriptum est ---Vouete et reddite domino deo uestro-- Hob oc ergo compuncte corde et inspirante diuine uirtute ut pro aliquid digne textum possimus examine metuendum Ego iam prefate samaritana elegi testamentum concessionis facere sicuti et feci post parte memorati petro presbitero de omnia mea hereditate quanta nunc habeo uel deinceps augmentare uel puplicare potuero usque ad obitum meum id est uilla de albiaster (Torre de Vilela?) cum terras ruptas et inruptas uineis et pomiferis et uilla de salas (?) cum terras ruptas et inruptas uineas pomiferis domus et intrinsecus domorum omnia que ad usum ominis est et hec sunt terminationes earum. des illo ribulo de albiaster (rio de Fornos) et perge per ille lombo de ille monte (Alto do Alhastro, Souselas) quomodo exparte inter crexemiris et salas (?) et trauce illa karraria que uadit ad illa marmeleira usque fer in illa karraria de illa uimeneira («carreira que vai da Marmeleira até à carreira da Vimieira»; vide nota1) et perget per sancto martino de paliares (São Martinho de Palhais) et inde per ille lombo (Zouparria do Monte?) usqne fer in illo ribulo de albiaster (rio de Fornos). Concedo tibi omnia que super resonat ut in uita tua omnia tibi deseruiat et post obitum tuum iuri monasterio laurbanensium permaneat simul secundum illo tuo testamentum quod post parte ipsius monasterio testasti ut sit in ornamentum ipsius baselice et pro luminaribus altariorum atque elemosinas pauperum. Siquis tamen quod fieri minime credo et indubilanter teneo quod aliquis homo uenerit uel uenire conauerit contra hunc meum factum ad inrumpendum in primis que domini sunt sit excomunicatus ab omni cetui christianorum et cum iuda proditore abeat participio in penam nunquam finienda et ipsud quod ansus fuerit contaminare quadruplo componat et post parte potestate qui hunc fuerit auri talento uno. Et hunc meam testationem in cunctis plenam obtineat firmitatis robore. Facta karta testamenti seriens benefactis idus ianuarii. Era millesima XI. Ego samaritana in anc karta testamenti quod fieri uolui manu mea ro-|--|-boraui.

Credendo conuerso test. - Fazbona test. - Mota..f test. - Lucido test. - Melic iben flores test. - Ermorigu test. - Maladon test. - Elias test. - Gomar test. - Zoleiman abbas test.
Zaadon frater - Placentius presbiter - Auriol presbiter - Lazarus presbiter - Vincenti presbiter - Salude presbiter - Carlon test. - Lucido test. - Zuleiman test. - Joab test.
Iben flores test. - Lone iben floride - Marco test. - Abaiube test. - Iben iaquinto test. - Abzicri presbiter test. - Nezeron test.

index
nota1: aparentemente o documento refere duas estradas, a «karraria que uadit ad illa marmeleira usque fer in illa karraria de illa uimeneira», ou seja, a carreira que vai da Marmeleira do Botão (seria a EM1137?) de encontro à carreira da Vimieira, ou seja à via romana entre Aeminium e Cale que seguia pela Vimieira (Mealhada) onde existiria uma mansio da via. Esta estrada é referida num outro documento de 1095 como «strada de uiminaria» (in PMH DC 817).

nota2: a identificação das propriedades é baseada em «In territorio Colimbrie: lugares velhos (e alguns deles, deslembrados) do Mondego». p. 75-78, 2004. Assim o topónimo Albiaster atribuído à vila e ao rio que delimita a propriedade, seria a versão muçulmana de Al Viaster que não tinham o som /v/. O termo Viaster que aparece noutro documento da época (LP, nº 12), corresponderia ao rio de Fornos que corre do sentido N-S, ou seja paralelo à via romana pelo que é possível que esta designação provenha da via romana que não passa longe. Estas propriedades ficariam assim a sul de Marmeleira, com a Vila Salas em torno do Senhor da Agonia e a Vila Albiaster em Torre de Vilela. A norte seria delimitada por «sancto martino de paliares» que seria uma a ermida de São Martinho de Palhais, perto da actual Pampilhosa.

viasromanas.pt