PMH DC doc. 104
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

CIV

Sumpsimus ex Libro Testamentorum Laurbanensis Coentobii

972

Testamentun do sancto martino de frexeneda

Domnis inuictissimis hac triumfatoribus sanctisque martiribus sancti mametis et sancti pelagii quorum reliquie in eodem loco sunt recondita in loco predicto laurbanensis cenobii territorio conimbrie (Mosteiro de Lorvão, território de Coimbra) cum peccatorum nostrorum mole depressus in spe fiduciaque sanctorum meritis non usquequaque disperatione deicimur qui etiam texte conscientie reatui criminis sepe pauescimus ut per uos sancti martires consequi ueniam mereamur peccatorum nostrorum. nos ergo exiguos pusillos hacsi indignos seruus seruorum dei uincenti presbiter et martini cognomento homeir et adeizon ut faceremus uobis sicuti et fecimus textum scripture testamenti series benefactis pro remedio anime nostre siue de tio nostro uincentius presbiter diue memorie quomodo nobis obtinuit in uila sua id est ecclesia nostra propria quos habemus in arraualde colimbriense uocabulo sancti uincenti cum suis titulis et adiacentiis suis et cum omnis ornatus ecclesie. Et adicimus etiam in hoc testamento alia nostra ecclesia in uilla frexeneda uocabulo sancti martini episcopi cum suos dextros et cum suos uillares et omnis ornatus eius signos cruces et calices nela templorum et altariorum libros ecclesiasticos et spirituales. Item cortes cum casas et intrinsecus eorum quantum ad omines aprestitum est. et diuide ipsa ecclesia et ipsos uillares cum uilla uerde (Villa Verde, onde?) per regum que discurrit usque in certoma («ribeiro que corre até ao Cértima») et per fonte unde gignit ipso regum («e pela fonte que gera esse ribeiro») et pergit per montes inter illa uia antiqua et illo uallo («continua pelos montes entre a via antiga e o vale») usque in ribulo et fonte et concludet ipsas terras desuper ribulo. omnia que notauimus ab integro concedimus pro remedio anime nostre siue do tio nostro uincenti presbiter. Siquis tamen quod fieri minime credimus et aliquis omo uenerit uel uenerimus qui hunc factum nostrum inrumpere quesierit in primis sedeat excomunicatus ab omni ecclesia et ad cetui christianorum et cum iuda traditore abeat participio in eterna damnatione. et ipsum quod ausus fuerit inrumpere quadrupoe componat et post parte iudicum solidos D. Et hunc factum nostrum plenam habeat roborem stantem et permanentem. sub die quod erit IIª kalendas magii. Era Mª Xª. Nos uero superius nominati uincenti et martini et ayzon in auc kartam testamenti manus nostras proprias r +-+oboramus.
abdella test. --samson test. -Louerigu test. -Iuueiro test. --Aspidio test.
Ismahel test. --Farhon test. --Sismir test. --Homar test. --Mestulio test.
Ermegildo test. -Hazem test. --Menendo test. --Iuliano test. --Homeir test.

index
nota1: a localização dos lugares ainda suscita dúvidas; em 2004, Jorge de Alarcão coloca a Villa Verde em Reconco e S. Martinho de Frexeneda em Cadoiço, ligeiramente a nordeste da Mealhada.
«In territorio Colimbrie: lugares velhos (e alguns deles, deslembrados) do Mondego». p. 51-52.

nota2: o documento refere uma «via antiqua» sem dúvida uma via romana, mas seria a Via Bracara Augusta - Olisipo que seguia ao longo do rio Cértima ou a via que da Mealhada seguia para Viseu e Bobadela ?.

viasromanas.pt