PMH DC doc. 100
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

C

Munia bona sua omnia donat coenobio Laurbani. Descripsimus ex apografo authentico saeculi XII, olim in scrinio Laurbanensis Monasterii, nunc in Publico Archivo servato. Lectiones varias adjecimus ex libro regestorum Conimbricensis Sedis Livro Preto, sic dicto, ubi charta haec aerae MVI tribuitur.

969 (?)

Dominis inuictissimis ac gloriosissimis sanctisque martiribus sancti mametis et sancti pelagii martirum Christi quorum baselico esse cernitur in loco predicto subtus montis laurbano território Colimbrie. Ego aesi indigna ac pusilla Munia cum peccatorum meorum mole depressa non usquequaque disperatione deicior qui etiam teste consciencia reatui meo criminis sepe pavesco ut per vos tandem reconciliari merear a Domino. E quia scriptum est – Vovete et reddite domino deo vestro.- Ideo ego superius nominata Munia placuit Mihi sana mente integroque consilio mente perfecta pacisque voluntas ut facerem ad ipsius loci et sanctorum altariorum vestrorum cartulam testamenti series benefacti de omni mea hereditate quidquid nunc habeo vel deinceps augmentare potuero. Ideo do vobis et sancto cenobio meas hereditates quas habeo in loco predicto inter mondeco et alvia. In primis meam villam que vocitant midones integram cum suis Monasteriis et cum suis dextris et cum suis terminis antiquis et aliam meam villam teodorice integram. Et do vobis ipsas villas cum suis ecclesiis et cum suis dextris in omni atque giro. In primis per rivulo de caballis usque intrat in mondego et de alia parte per villam de travanca et inde per illa archana intratque in mondego. Et confero vobis illud portum cum suo barcho de midoes («Barca de Midões»; vide nota1). Et adicio vobis aliam meam villam adhuc que vocitant framianes integram que iacet in ripa de alvia per suis locis et terminis antiquis et cum Monasterio et cum suo ornamento et cum una biblioteca omni que notavi ab integro vobis. Concedo pro remedio anime mee et parentum meorum et pro luminaribus altariorum vestrorum vel elemosinas pauperum. Sicque tamen quoque fieri minime credimus et indubitanter tenemus quod aliquis homo venerit vel venire conaverit contra hunc meum factum vel decretum ad irrumpendum venerit in primis sit excommunicatus et ab omni cetu christianorum et a corpore et sanguine domini nostri ihesu Christi sit extraneus et cum juda traditore habeat participium ita ut corpus eis non suscipiat terram sed maledicant ei qui maledicunt dici qui parati sunt suscitare leviatan. Et ipsum quid ausus fuerit contaminare in quadruplum vobis componat et pro parte potestate que tunc fuerit auri talento uno. Et ut meum factum hunc obtineat roborem plenum. Facta carta testamenti XIº kalendas Januarii. Sub era M VII. Et ego Munia in hac carta testamenti quam fieri iussi et relegendo cognoui munimine roboraui.
Sub christi nomine Villelmus episcopus Colimbriensis sedis conf. --Sub christi uirtute Ermegildus episcopus visensis sedis conf. --In christi uirtute Jacobus episcopus Lamecensis sedis conf. --Sub christi auxilio Arrianus episcopus dumensis sedis conf. --Sub christi amminiculo Sesnandus episcopus Auriensis sedis conf. --In christi potencia dominicus episcopus Zemorensis sedis conf.
Ordonius rex conf. --Ramirus rex conf. --Sancius serenissimus princeps conf. --Veremudus rex simili modo conf. --Gunsaluus munionis conf. --Rodesindus diaz conf.
Ouecus munionis conf. --Gundesindus conf. --Didacus munionis conf. --Nepozanus diaz conf. --Remenus diaz conf. Dominicus quasi presbiter noatauit.

index
nota1: "o Porto de Midões com a sua barca" refere-se certamente ao local onde se faria a travessia do rio Mondego; esta travessia foi integrada numa das variantes da via romana entre Viseu e Bobadela, mas também deveria servir a via que ligava Bobadela ao litoral, de encontro à Via XVI entre Braga e Lisboa, podendo rumar quer a Coimbra pela Via Viseu - Coimbra quer seguir rumo à Mealhada.

viasromanas.pt