PMH DC doc. 82
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

LXXXII

Ex libro regestorum, Livro de D. Mummadona sic dicto, descripsimus.

961

Carta de uillaeoua in cauto de moreira

In dei nomine. Ego Adosinda uobis domnis inuictissimis ac triumphatoribus santis gloriosisque martiribus Sancti saluatoris Sancte semper uirginis marie sancti georgii et sancte eolalie quorum baselicas scita esse dinoscitur in villa uocitata vimaranes territorio bracharensis subtus monte latito (Guimarães, território Bracarense, sobre o Monte Latito?). Ecce ego exigua ancilla christi adosinda cum peccatorum mole depressa in spe fiduciaque sanctorum per uos tamen reconciliari merear deo quia sepe conscientie mee reatui pauesco non usquequaque deicio presenti omnipotenti domino qui me in hac luce firmauit creauit et ad intelligenda que dei sunt in quantum uoluit dona produxit conferens meo ex bonis suis diuicias corporales amonens etenim me ut faciat deinde mamone thesaurum permanentem in celis. Undo ego compunctam diuina ammonicione et firmati ex promissione qua dicit - Uendite que possidetis et date elemosinis. et uenite sequimini me - elegi suspendium anime mee quia nec initium nascendi nouimus nee finem scire ualemus quando ab hac finem migraturi erimus. Obinde michi placuit secundum saluatoris sentenciam ut facerem cartula testamenti de hereditate mea propria que habeo in villa uocitata villacoua subtus monte de cauallus discurrente Riuulo Auizella territorio bracharensis (Vila Cova sob o Monte de Cavalosa no rio Vizela em território Bracararense). concedo ego iam prefata exigua ancilla christi Adosinda omnia mea hereditate quanta que ibidem habeo ad ipsum locum monasterii vimaranes siue ad fratres et ad sorores qui in uita sancta perseuerauerint ut inde illis habeant tollerationem et nobis ante dominum dignam remunerationem. siue et ratione de filia mea Gontina quantaquem ibidem habuit ab integro. et concludimus ipsa villa per suos terminos. leuat se de agrello de domna Gontina et perge per carraria (vide nota1) usque fere in comaro de sendari et inde in termino hereditate de astagio et inde in illa fonte et uai per illo comaro usque in petra natiua et perge ad illo outeiro et inde ad uallinu et fore in arena longa in illa aqua de auizella et perge per riuulo infesto (rio Infesto?) et fere super canale usque fere in termino de caldas (Caldas de Vizela) ipso riuulo cum suos molinos et cum suas piscarias et suos canales et torna per termino de caldas usque in bouza de odrocia ad penouzus usque diuide cum sancto martino (S. Martinho do Campo) et diuide cum termino do varzena et uai per sepe de abellorito et conclude dextros de sancto pelagio (S. Paio de Moreira) et sua ecclesia et inde per aria uetera («Caria Vetera»?) et conclude casale de arualdi usque fere in termino unde primiter incoauimus exceptis casalis de cersario et de uimara et de sando et de lalla. Illa alia villa concedimus uobis ab integro cum omne sua prestancia que in se obtinet quantum ad prestitum hominis est ad ipsum locum sanctum et ad fratrum uel ancillarum dei ibidem in uita sancta degentium uel consistentium ibidem in uita sancta perseuerauerint ut sis eis subsidium seu refrigerium et elemosina pauperum etiam hospitum et peregrinorum. et iuratione confirmo per deum et eius gloria regnum quia contra hunc factum meum nunquam ero uenturam. Quod si me aut aliquis ex progenie mea uel quelibet generis homo hunc factum meum ad irrumpendum uenerit aut ad infrigendum auferat deus memoria illius de terra carensque amborum lumina occulorum presenti seculo et post peracto cursu temporis cum iuda domini proditore luat penas in eterna dainpnatione et insuper dampna secularia afflictum pariat post parte ipsius monasterii uel qui ibidem in uita sancta perseuerati fuerint. omnia superius resonat duplatum uel quantum ad uobis fuerit melioratum et hunc factum nostrum plena habeat firmitate. Facta series testamenti VI° idus marcii. Era DªCCCCªLXXXXªVIIIIª. Adosinda in hac series testamenti quod fieri elegi manu mea confirmo. Sub dei gratia adaufus episcopus conf.
Uiairigus confesso manu mea conf. - Gaudila confesso manu mea conf. - Fagildus confesso manu mea conf. - Lucidus confesso manu mea conf. - Manilani presbiter manu mea conf. - Aaron confesso manu mea conf. - Guandila confesso manu mea conf. - Tructus confesso manu mea conf. - Onoricus confesso manu mea conf. - Aloitus presbiter manu mea conf. Jafari presbiter confirmo - Didacus presbiter confirmo - Aerigus presbiter confirmo - Viliamirus presbiter confirmo - Suimirus presbiter notauit.

index
nota1: o documento menciona uma carraria junto do rio Vizela que poderá corresponder à Via Braga - Vizela - Magnetum ou a um seu diverticulum.

viasromanas.pt