PMH DC doc. 81
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

LXXXI

Nobilis mulier Flammula, amitae sive materterae suae, Mummadonae, facultatem largitur vendendi vel donandi, ecclesiis monasteriis et piis locis castella, praedia, supplectilem et alia bona quae ipsa Flammula possidebat. Descripsimus ex codice, qui titulum Livro de D. Mummadona prae se fert.

960

Karta de lalin et de castellos et villas de sangunedo et de villanoua in ripa Aue

In nomine domini. Flamula deouota filia Ruderici et Leodegundie dum uenit ad infirmitate timendo die extremo leuauit confessionem hic in uilla lalini (Larim de Soutelo). Ordinauit ducere ad homines bonos id est tie sue Godo Eroni Gontemiri conuersi fromaricus nantiz quintilla gaudiniz Julianus reuelliz et cum eos alios multos filios bonorum hominum ducerent eam ad locum monasterii vimaranes et ad tie sue Mummadona deouota. dum peruenit ibidem in eius presentia uidit se aflicta in infirmitate ordinauit ad ipsa sua tia omnia sua destribuere pro remedium anime eius. Et in laicale michil transferre nisi ad monasteria et in captiuis et peregrinis tam villas quam seruus que ei ordinamus ingenuare ut sit ei adtributa licentia testandi villas nostras ad locis monasterii uendendis castellis nostris uel terris populatione parentum nostrorum contramutandi donandi aurum nostrum argentum paleum laneum uel as nostrum quantumcumque sumus habere in manibus ipsa tia nostra iam sepe dicta omnia nostra tradimus ut cui illa inde scripturam fecerit firmissimam habeat firmitatem tam uendendi quam etiam donandi villa de lalim (Larim de Soutelo) cum adiuntionibus suis villa de arca (Arca de Turiz) villa de sancta eolalia (Sta. Eulália de Loureira) villa de fontanello (Fontela de Soutelo) cum suis ecclesiis in as villas et per suis terminis, leuat se de illo portu de catauo et perge ad illa ponte petrina et conclude illa bracata et inde ad illa bornaria (vide nota1) et inde per ille uallo et figet se in riuulo homine ad illo portucarrario (Porto Carreiro) et inde infesto per riuulo homine (Rio Homem) et fere in suari ad foce de mandones et sursum in ripa homine. villar sauaraz ab integro cum quantum in se obtinet et de illa petra balestaria quomodo iacet illa uarsena usque fere in homine ab integro et perge per ille fontano de mandones infesto inter villa uerde et sancta eolalia et figet se in termino de baruudo in agro que dicent couello et inde perillo uallo in termino de turisi et uay per illo uallo ad illo mulione de onegildo et exinde per illo comaro de illo monte inter liuane et archa et inde per illa archa et inde ad fonte coua et fere in illo vallo inter ollarios et fontanello et inde ad ille fontano discurre inter sautello et insula et plega in catauo ad ille porto de infernales et inde unde primiter incoauimus. Ordinamus nostros castellos id est Trancoso moraria longobria naumam uacinata amindula pena de dono alcobria seniorzelli Caria cum alias penellas et popalaturas que sunt in ipsa stremadura omnia uindere et pro remedio anime nostre captiuos et peregrinos et monasteria distribuere in ipsa terra. Concedimus inter ambos riuulos sabadelli vilar sico ueiga anta et eclesiola. In ripa durio murofracto integro extra villas de heiua quos ibidem ganaui. Concedimus ad monasterio de vimaranes id est in illa extrema villa cersaria treuules baldoigii medium. In ripa de aue sangunetum villanoua cum cunctis adiuntionibus et prestationibus. In ripa catauo villa de radigoso. ad tulias lusidii nostras casas de uarzena et suo pumare dent pro ea pretium germano nostro domno Ranemiro que dent in captiuis, Villa de lalin sit in arbitrio de ipsa nostratia domna Mummadomna cum as villas que ibidem sunt testatas retorta castro nugaria portella teobolosa ut pro anima nostra faciant monasterium de vimaranes sicut illas ganauit auios nostros didaco fredenandiz et coniuge eius onmice. ad salizeta barrantes mastudo. ad pessegario moledo. ad azer bretenandus. ad orreo villa mediana. ad palatiolo padule et palatio. illa ministeria de cogia libros et signos tornent ea illuc ad orra amarella que est in lalin dent illa pro uacas et illa alia de domno Nuno dent pro ea xv° boues pro meas missas et unde dent ad lalini illas agnoscas. faciant inde ministerias ad lalini cum illo auro et illas lapides que sunt in salzeta. illo ornado extra illa sarta que posui in cruce illa de sancia maria et illas scalas et illas ganapes dent eas pro captiuos, et illa sella et alio mobile si uixero omnia sit in meo arbitrio, et uno panno tiraze que dent ad quintilla. Siquis hunc factum nostrum aliquis homo irrumpere uoluerit sit excomunicatus et segregatus ad corpus et sanguine domini nostri ihesu christi et insuper pariat omnia supra taxatum duplatum uel triplatum. Facta series noticia uel testamenti mº idus Julii. Era DªCCCCªLXXXXªVIIIª. et illos XXXXª solidos argenteos XIIª de illo corno et illos alios de illa conca mandet illa domna dare ad calidas. lenzos XXXXª que habet a dare sandino froilaz dent eos ad illos fratres de louio. Illas mulas que abet menendo et Gondesaluo dimitto eas si dederint aliquid - pro mea anima et si non quomodo bene uident, freno et alcama que habet tructino et alio freno aluo que abet sedeges munit eiciat eos meo iermano domno didaco. et dent male (?) pretium pro mea anima. omnes illos meos cartarios sunt in salzeta ducant eas ad uimaranes. Flamula in hanc noticia uel testamento á me facta manu mea confirmo. Didacus ataulfiz conf.
Ataulfus confirmo test. – Guntemirus conf. test. – Gauinus conf. test. – Astorulfus conf. test.
Egas test. —Quintilla gaudihiz test. —Tellus test. —Tedon gontemiriz test. — Aloitus diaconus test.
Romano test. — Arias diaconus test. —0noricus diaconus test. — Fagildus diaconus test. — Aloitus diaconus test. –Julianus sandini notuit.

index
nota1: a propriedade da «villa de fontanello», actual lugar de Fontela em Soutelo (Vila Verde), era delimitada pelo «portu de catauo et perge ad illa ponte petrina», ou seja ia do Porto do Rio Cávado até à ponte de pedra; a menção no ano 960 a uma ponte no local presumível onde a via romana secundária Braga - Monção fazia a travessia do Cávado, indicia a sua existência já na época romana.

viasromanas.pt