PMH DC doc. 67
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

LXVII

Flamula Deo-vota vendit Monasterio Vimaranensi duos pages, Villa de Conde et Quintella, aliaque bona cum servis ibidem habitantibus. Ex autographa charta olim in scrinio Collegiatae Vimaranensis, nunc in Publico Archivo servata.

955

In nomine domini. Ego flamula prolis pelagius et iberia. Uobis gonta abba et fratres et sorores habitantes cenouio uimaranes (cenóbio de Guimarães) in domino salutem amen. Annuit nanque serenitatis mee asto animo et propria mea uoluntate ut facerem uobis sicuti et facio textum scripture uenditionis et firmitatis de uillas nostras proprias quos habemus in ripa maris prope ribulo aue subtus montis terroso («sobranceiro ao mar junto do rio Ave, abaixo do Monte de Terroso»). id est uilla de comite (Vila do Conde) quomodo diuidet cum uilla fromarici et cum uilla euracini (Formariz e com a Villa Euracini em Martim Vaz) et inde per aqua maris usque in suos terminos antiquos ab integro nobis concedimus cum suas salinas et cum suas piscarias et ecclesia que est fundata in castro uocitato sancto iohanne (Castro de S. João, hoje Mosteiro de Sta. Clara em Vila do Conde) per suos terminos ab integro uobis illa concedimus cum omni sua prestancia quicquid in se oblinet. Et concedimus vobis alia uilla uocitata quintanella (Quintela, Argivai) ab integro per suos terminos quomodo diuidet cum uilla fromarici (Formariz) et uilla tauquinia (Touguinha) et perge ad archa de petri («marcos de pedra») et diuide cum uilla argeuadi (Argivai) et cum uilla anserici (Anseriz) et inde per carraria maurisca (vide nota1) et inde ad archa qui sta super ipsa uilla et inde in aula maris et torna ad termino de fromarici ubi prius inquoabimus. pomares ficares aquas cursiles uel incursiles et omni sua prestancia quicquid in se obtinet ab integro uobis concedimus cum cunctis prestationibus suis secundum eas obtinuerunt genitores nostri pelagius et iberia sic et nostra criazone uobis damus in ipsas uillas et ut eis benefaciatis. Id sunt filios de baltario et de trasilli. et filios de gresulfo et de genilli et de gondulfo. Et accepimus de uos IIª mulas placiuiles. I saia fazanzal cum sua uatanna tiraz manto azingiaue cum suo panno fazanzale. I° uaso inmaginato et exaurato. IIª pelles anninias. fiunt sub uno mille solidos ipsum nobis hene conplacuit. ita ut de hodie die et in omni tempore sit omnia de iuri nostro abraso ab integro. et ad parte monasterii uimaranes sit traditum atque confirmatum perenniter desorbiendum. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo contra hunc factum nostrum ad inrumpendum uenerit que nos in iudicio deuindigare non potuerimus aut uos in uoci nostre quomodo duplemus uobis ipsas villas et ad parte iudicis terrc auri II° talentum. et hoc factum nostrum in cunctis obtineat firmitatis roborem. Nodum die VII kalendas aprilis. Era DCCCCLXXXXIª.

Flamula deouota in hanc cartula uenditionis et firmitatis a me facta manu mea -l-. --Hoduarius aloitiz manu mea -l- --Alderetto senioriniz manu mea --l- -Lucidus confrater manu mea -l- --Pelagius arianiz manu mea -l- --Eidinus presbiter manu mea -|- --Gundesindus zanoniz manu mea -|- --Froila chrisliniz manu mea -l- --Gundemiro manu mea -|-. Aloitus cellenouensis manu mea + --Amarellus manualdi manu mea -|- -Iaffar sarraciniz manu mea -l- --Palatinus armentari et presbiter -|- --Arias diaconi manu mea -|- --Adefonso test. -l- Menno test. -|- -Christoualo (?) test. + Zonio test. ---Vermudo test. -|- Zidi guntemiriz test. -|- -Quiriaco test. -|- Iouito test. + Guntemiro test. -l-    Airigus astrulfi manu mea.

index
nota1: Esta carraria maurisca seria a via romana proveniente de Cale pelo litoral (a chamada per loca maritima) logo após a travessia do Rio Ave junto a Vila do Conde, servindo as conhecidas vilas de Tauquinia (Touguinha), Fromarici (Formariz), Euracini (Martin Vaz), Quintanella (Quintela) e Argevadi (Argivai). A localização da vila de Anseriz é para já desconhecida. Sabemos portanto que a via romana delimitava na época a uilla de Quintanella, passando possivelmente na rua das Mós, lugar do Padrão, rua da Gândara, rua de Calves e rua dos Touralhos, rumo ao vicus de Beiriz de Baixo, seguindo depois pela base do Castro de Terroso.

extracto traduzido: «vila chamada Quintanela inteira por seus limites, tal como confronta com a vila Fromarici e vila Tauquinia e avança para os marcos de pedra, e confronta com a vila de Argivadi e com a vila de Anserici, e daí pela carreira mourisca para o marco que está no cimo da própria vila, e daí para a orla do mar e torna ao limite de Fromarici onde antes começamos.»
Tradução de http://ateneuviladoconde.blogspot.pt/2011_10_01_archive.html
viasromanas.pt