PMH DC doc. 39
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

XXV

Ex Libro Testamentorum Laurbanensi descripsimus

933

Karta uenditionis de abbalat que conparauit gondemirus et uxor sua susana

In dei nomine. Ego Zahadon et uxor mee aragunti. cresconio et uxor mee smelilo. et ueremudo. Placuit nobis casto animo propria uolumptas integroque consilio nulliusque gentis imperio neque suadentis articulo set propria nobis accessit uoluntas ut uenderemus tibi gondemiro et uxor tue susanna sicut et uendimus rationes nostras que abemus in uillas prenominatas in territorio conimbriense. de uilla albalat (Pedrulha) tertia integra. et de tertia media uobis concedimus per suos terminos anticos. sicque per ubi ea obtinuit pater noster fromarigus. et diuidet cum uilla bolon (campos de Bolão). Et per ubi diuidet cum agro de nausti. et inde per carraria maiore que discurrit ad ciuitate conimbrie (estrada maior que corre para a cidade de Coimbra). et inde per senrra de episcopo per medio uallo usque in area que est in ipsa llagona. et inde usque in illo porto que diuidet cum quinione de fonte auria. et de alia parte in campo per ubi diuidet cum bollon per arcas antiguas usque in mondeco (Rio Mondego). et uendimus uobis de senrra de fonte auria media per ubi ea commutabit pater noster fromarigus cum rex domno ordonius. et uendimus uobis do senrra de pulgaria media que commutabit pater noster cum regem pro uilla uimenaria (Vila da Vimieira, Mealhada) quod est iusta ribulo anzo (Ribeira de Ançã). quod contestabit ea regem post parte mnasterii ad fratres. uendimus uobis iamdictas ipsas rationes in ipsas uillas cum omnes suas aprestationes cum montes fontes aquis aquarum pratis pascuis exitus uel cum omne prestationibus suis per ubi uobis delimitabimus et coram testibus assinnauimus. et per hunc scriptura uenditionis afirmauimus. et accepimus de uos precio solidos CCos X m toletanos tantum nobis bene complacuit penis uos nichil remansit in debitum. ut die (sic) odie die et tempore ipsas rationes de ipsas uillas de iuri nostro abrasas et in uestro dominio traditas uel confirmatas. Habeatis uos et fieri non credimus aliquis homo uenerit qui uos pro ipsas rationes calumniauerit que uobis uendimus an nos an heredes nostri an quolibet homo que nos in indicio defendere non potuerimus post parti uestre. ut pariemus uobis ipsum que fuerit contaminatum duplatum uel quantum ad uos fuerit melioratum et uobis perpetim abitura. Facta karta uenditionis notum die quod est kalendas decembris. Era DCCCC LXIIIa.
Zahadon in hanc scriptura uenditionis a me facta manus mea conf. -- Aragunti manus mea conf. -- Veremudus manus mea conf. -- Exemenus didaz conf.
Cresconio manus mea conf. -- Elduara confirrmans conf. -- Froila gutierriz conf.
Veremudus rex confirmans -- Ranemirus rex confirrmans.

index
nota1: identificação dos lugares baseada em Jorge de Alarcão que coloca a Villa Albalat na área da actual Pedrulha, às portas de Coimbra, a Villa de Bolon situada nos campos de Bolão, área compreendida entre a Vala do Norte e o Rio Velho, a oeste de Coimbra, e o ribulo Anzo, hoje chamado de Ribeira de Ançã.
«In territorio Colimbrie: lugares velhos (e alguns deles, deslembrados) do Mondego». p. 82-83, 2004.

nota2: A «carraria maiore que discurrit ad ciuitate conimbrie» só poderia ser a Via romana entre Bracara Augusta e Olisipo que passava por Adémia de Cima e Pedrulha, na sua aproximação a Coimbra.

viasromanas.pt