PMH DC doc. 29
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

XXIX

Ex libro regestorum Collegiatae Vimaranensis, Livro de D. Mummadona sic dicto, descripsimus.

924
Carta de ecclesia de sancti michaelis archangeli. de palatiolo

In dei nomine. Ego belesarius presbiter tibi gundesindus presbiter. Placuit mihi atque conuenit bone pacis uolumptas integroque consilio ut tibi iam dicto et ego supranominato facerem tibi textus scripture uenditionis sicut et feci de ecclesia mea propria uocabulo sancti michaelis arcangeli (Igreja de São Miguel-o-Anjo) que est fundata in villa que uocitant palatiolo subtus monte sancta marta prope riuulo aue («vila chamada Paço sob o Monte de Santa Marta, próximo do Rio Ave»). uindo tibi ipsa ecclesia iam nominata. ipsa ecclesia superius nominata ab integrum cum suos libros. signo. uela. cruces. coronas. aras. reliquiarum. calices. patenas. et omnia sua ministeria. cellarios domos cum omnem suam introsicum (sic). cupas, cupos, catedras. lectos et omnem perfia quantus ad prestitum hominis est quantum ibidem potueritis inuenire. terras pumares. quod iacet iuxta ipsa ecclesia seu et illo uillare quod comparaui de onorico quomodo se leua de petra ederata que est in fontano sub ecclesia quomodo diuidet inter nos et agro de eigica et inde per uallo usque incruciliata exinde inde in directum per monte usque ad memoriales in terminos de figaretum (Figueiredo) et inde per ipsos terminos usque in patronello (Padronelo) et inde per terminos inter palatiolo et uila sicca et inde per carraria antiqua usque se fige in petra ederata unde primum incoauimus (vide nota1). de ipso villare et ipsas terras que conclusimus uindo illum uobis omnia ad integrum cum omne sua prestancia extra terras et pumares de silerredo que ibidem iam definitum continet illum aliud omnia uindo eum tibi ad integrum cum omne sua prestantia quicquid in se continent et accepi de te pretio proinde III XeVim solidos gallicarios usui terre nostre et de ipso pretio apud te non remansi in penis sed omnia complisti. ita ut abhodierno die et tempore de meo iure sit abrasum ipsum que in carta taxabimus et in tuo iure et dominio sit traditum et confirmatum. ut quicquid exinde agere facere uel iudicare uolueritis libera in dei nomine habeas potestatem. Siquis sane quod fieri minime credo aliquis homo de parte mea uel de ex heredibus meis aut quiliue generis hominum uenerit uel uenero ad inrumpendum ista scriptura uenditionis que ego in iuditio post parte tua defendere non potuero auctus in uoce mea uel istius scripture tunc imfra uel infra pars mea partique tue ipsum que in carta laxabimus duplatum uel quantum ad te fuerit melioratum et tibi perpetim habitura. Notum die Vº kalendas agusti. Era DCCCCa LXa IIos. Belesarius presbiter in hanc scriptura uenditionis quem fieri uolui et religendo cognoui manu mea roboro.
Aloitus presbiter conf. –Uidragildus presbiter conf. –Hodoarius confessor conf. –Alderedus presbiter conf. –Gilemirus test. —Teodericus test.
Nunillo manu mea conf. –Donadeus ualeriz conf. – Uistremiri mondini test. –Recemondus test. – Atrauarius presbiter test. –Visaridus test.
Trasuildi conf. —Eldoigius test. —Toderedus test. —Uiliulfus ordoniz —Adlina onorici test. —Astruarius diaconus scripsit.

index
nota1: A vila «Palatiolo», corresponde actualmente à Quinta do Paço na freguesia de Oleiros, na base do Castro de São Miguel-o-Anjo, e era delimitada a norte por «figaretum», actual Figueiredo e «patronello», actual sítio de Padronelo na mesma freguesia. A «carraria antiqua» poderá corresponder a uma via romana ainda não identificada. (vide página no site da Casa de Sarmento)


viasromanas.pt