PMH DC doc. 25
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

XXV

Donatio amplissima regis Ordonii episcopo Gomado et Monasterio de Crestuma facta. Ex codice, qui titulum Livro Preto da Sé de Coimbra prae se fert, descripsimus.

922
Terminus castrumie et emptio molinarum et donatio nabuli et portatiei dorii

Non ambiguum quidem sed bene patens est sed multis manet notissimum eo quod per ordinem dei summi ordonius rex dedit ipse rex pro remedio anime sue ad gomadum gradum episcopatum in sede colimbriense cum sua diocesi quomodo illum obtinuerunt alii episcopi qui ante ipsum episcopatum obtinuerunt obtinuit illum per plures annos usque in portugal et post uero tempus fuit ipse episcopus ad legionem ante ipsum regem et expetiuit se. et reliquit gradum episcopatus pro uenire ad confessionem. et requisiuit ipse episcopus heremitam. et inuenit in locum castrumie (Crestuma) ad illam focem ubi cadit in dorio (foz do Rio Uíma no Douro). et intrauit in illa per manum de arias abderahemem et maurone confratres et ieluira abbatissa ubi uita sua deduxerit in confessione. et ubi corpus suum et uoluntas sua requieuit in locum sancti stephani et sancte marine et sancti martini et sancte marie uirginis et sancti saluatoris et sotiorum eius martirum qui sunt reconditi in ipsa heremita. et adquisiuit ipse episcopus terminum de ipsa uilla et de ipso monasterio. et inuenit illum per terminum de liueri (Lever). et inde per montem felanoso (Felanoso?). et inde in VIIem suberes (Sete Sobreiros). et inde per illum saxum album (Seixo Alvo). et inde a paradela (Paradela). et inde per terminum aliaria (Alheira) quomodo diuidit cum domno uilifi. et inde in portam arnelas (Porto de Arnelas). et concludit ipsam ecclesiam de arnelas (Igreja de Arnelas) cum sua ecclesia uocabulo sanctus andreas (Santo André). et trauciuit ipsum terminum de alia parte dorii. et inueuit ipsum terminum per montem de zeurario (Monte de Zibreiros, Gondomar, na foz do Rio Sousa). et inde per penellas (Penelas?) per illum montem ad illam aquellam. et inde per fontanum pennosum (Fonte Penoso?) quomodo diuidit cum sposati (Esposade). et item trauciuit dorium in uilla palatiolo («e passando o rio Douro», na Vila do Paço) et concludit ipsam uillam tot am exceptis illa VIIa que est de alios heredes de leueri et inde ferit in terminum de leueri (Lever) unde primitus inquoavit.et comparauit ipse episcopus sesicam molinariam in ribulo umie (Rio Uíma) de fragiaro et de arias abrahem in terminum de leueri. et dedit proinde unum mulum in CIII solidos cum suo freno et sua alhacama et sua sella arintia in alios CIII solidos. et ipse episcopus in ipsa confessione uenit rex in portugale et mandauit pro ipso episcopo ut fuisset ante ipsum regem. et ipse episcopus non exiuit de confessione secundum quod regula docet. et ipse rex pro sua mercede et illa regiua excitabit naues in porlugale cum suos comites lucido uimarani et roderico luci et sui episcopi fuerunt nauigio eremitam uisitare ipsum episcopum et ad orationem ad ipsum locum sanctum. et ipse rex pro remedio anime sue et illa regina dederunt sollempniam ad ipsum episcopum et ad fratres et sorores. et mansit ipse rex cum suo exercitu in ipso monasterio et in alio die fecit concilium et exquisiuit uitam de ipsos confessores et de ipsa congregatione. Vnde habet tolerantiam in ipso loco. et ipse rex cum suos comites pro remedio anime sue in ipso concilio persoltauit mauron confratres et geluiram ut contestassent ei uillam de fermeto (Fermedo) per suos terminos antiquos. et dedit ipse rex et ipsi comites nabulum et portaticum de dorio in die sabbati de portu de aliouirio («Porto de Aliovirio», hoje Caldas de Moledo; vide nota1). et per totos illos portus usque in illa foce de durio ubi cadit in mare («todos os portos até à foz do Douro, onde entra no mar») quantumcumque eis dominus dederit ipso die pro remedio animarum illorum et pro illorum prosapie. et in ipso concilio dedit Iucidius uimarani uillas et ecclesias ad ipsum monasterium in ripa de ipso dorio a porto ciuitatis anegia («Porto da Civitas Anégia», Eja, Entre-os-Rios) ecclesiam sancte marine cum suos dextros integros uel debito ubi tamica intrat in dorio («onde o Rio Tâmega entra no Douro») ad integra. De portugal (na época, a região do actual concelho de Vila Nova de Gaia) dedit aliam ecclesiam in lagona de auuil (Lagoa de Avil/Ovil/Esmoriz; próximo do Castro de Ovil ali próximo) uocabulo sancta cruce cum suos dextros integros uel suo debito prope littore maris. Et dedit aliam ecclesia\m in ripa mondeci («outra igreja na margem do Rio Mondego»). uilla de portugal (Vila de Gaia) quomodo diuidit per suos terminos antiquos quomodo diuidit cum illa uilla de mahamudi (Mafamude). et inde per montem a termino do colimbrianos (Coimbrões) usque in galia (Gaia). illa media fuit dc suos parentes nominibus suis fulderone et palma. Illam aliam mediam comparauit pro suo precio et suas cartas. et in uilla de ameixenedo (Mexedo, Pedroso) ecclesiam de sancto iohanne cum suos dextros quos dedit ero uimariz . Et in ripa do feberos (na margem do Rio Febros) aliam ecclesiam uocabulo sancti martino de paradela (S. Martinho de Paradela, Pedroso). Et uilla de xexo albo (Seixo Alvo) integra per suos terminos. Et uilla de corthegada (Cortegaça) integra per suos terminos et sua ecclesia uocabulo sancti michaelis cum suos dextros integros. Et de uilla plana de famelcos (Vila Chã de Fermedo?) quomodo illa est demarcada et integra. De abranca (Branca) alias ecclesias prenominatas sancto petro de uilla plana («S. Pedro de Vila Chã»?) cum suos dextros integros et suas adiectiones. Et uilla ide dezanos (Deções?) per suos terminos antiques et sua ecclesla uocabulo sancti michaelis et suos dextros integros. Et in ripa de ul ecclcsia sancti iacobi (Igreja de Santiago na margem do Úl, actual Riba-Úl) et suos dextros integros et uilla oliuaria ecclesia uocabulo sancti michaelis (Igreja de S. Miguel em Oliveira de Azeméis) cum suos dextros integros et suas aiectiones. et in ripa de antoana monasterio uocabulo sancta marina (Mosteiro de Santa Marinha, na margem do Antuã) per suos terminos antiquos quomodo illam obtinuit domnus salomon. Et in terra do eceurario uilla de ossella ecclesia de sancto pelagio (Igreja de S. Paio em Ossela). Et in calueli (Calvelo?) rationem de magistro egela et de magistro blatus quanta illos continet inter suos fratres tam in calueli quam eliam et de illa parte camia (da parte do Rio Caima). et uilla quam dicunt cella noua (Cela Nova?) quomodo diuidit cum uilla lauritello et uilla armentari et uilla todemondi (respectivamente Lordelo, Armental e Teamonde, lugares do concelho de Vale de Cambra). Et de alia parle uilla de insula uocabulo sancti iacobi subtus monte codar (Monte Codal, Vale de Cambra). Et de alia parte camia uilla do palaciolo («do outro lado do Caima, a Vila do Paço», actual Passo) cum sua ecclesia uocabulo sancto iohanne de zopellos (São João de Cepelos) quos dedit gutierre moniz. Et in porto de obal (Porto de Ovar) ecclesia uocabulo sancto donato et sancto iohanno (Igrejas de Santo Donato e Santo João) cum suos dextros integros et cum suas aiunciones. Et inter uilla palaciolo et ermogenes ecclesia uocabulo sancto mametis (Igreja de São Mamede entre as vilas do Paço e de Esmojães?) cum suos dextros integros. ipsum quod de sursum taxatum est firmiter et integrum obtorgamus post parte monasterio de castrumia (Mosteiro de Crestuma). Et qui inde aliquid infringere quesierit pariet illum in quadruplum. et hec scriptura plenam habeat firmitatem. II° idus iunii. Era DCCCC LX. Nos supranominati in hac scriptura manus nostras roboramus.

index
nota1: O «portu de aliovirio» poderá correponder às Caldas de Moledo, onde há vestígios romanos (Lima, 2008 - «Povoamento e Organização do Território do Baixo Douro na Época da Monarquia Asturiana»).

nota2: Identificação dos lugares com base em Santos, 1970 - «Resenha histórica de CALE Vila de Portugal e Castelo de Gaia» (in Separata de «Comunidades Portuguesas» n. 21, pág. 3) e nos «Anais do Município de Oliveira de Azeméis» (1909, pág. 29).


viasromanas.pt