PMH DC doc. 17
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

XVII

Testamentum territorii Ecclesiae sive Monasterii Dumiensis. Ex apographo hodierno in R. Academiae Scientiarum Olisiponensis bibliotheca servato, olim ex autographo, in scrinio archiepiscopali bracharensi existente, descripto sumpsimus.

911

In Era DCCCCXXXXVIIII. IV. kal. octobris. Facta est Congregatio magna in locum predictum Aliobri in presentia D. Hordonij, et collecti omnes Episcopi, Comites, et Capitanei territorio Galeciense in ejusdem presentia. Fecit sagessionem D. Savaricus Episcopus pro locum Sancti Martini, Episcopi Dumiense Sedis, territorio Bracarense, et hostendit Testamentum ipsius loci, quo dudum fecerat didem memorie Domnissimus Adefonsus Princeps, Pater ipsius Hordoni Princeps, tempore D. Rudessindi Episcopi, per omnes suos antiquiores terminos. Et sic pectiuit idem D. Savaricus Episcopus Previsores de ipso Concilio, qui ipsos terminos previderent. Tuncille motus misericordia, hordinavit Previsores : Nausti Episcopum; Froarengum Episcopum; Lucidus Vimarani; Nunus Guttiheriz; Cresconius Migiti; Vermudus Lucidi; Vimare, et Ermigildus Froilani; Spandum, et Hordonium Egani; Petri, et Adefonsum Velini; Vermudum Arnotati; Fromaricus Zendoni; Tanoy Braolioni; sicut et alios plures Abbates, et Presviteros, et Homines bonos, qui solent anliquitum compravare. Et tunc venimus nos jam sepe dicti Previsores ad ipsum locum : apendimus in monte, qui est inter ipso locum, et Villa, quam dicunt Infidias : Invenimus ibidem in petra caracterem Sancti Vincentij; et exinde in alia petra invenimus Cruce. Et inde per petras fictas, qui ab antico pro termino fuerunt constitutas. Et exinde in via, quam dicunt de Vereda, qui discurret de Bracara (e daí pela via que chamam de vereda, que vem de Braga), et invenimus ibidem congesta magna petrinea. Et inde per agirem, et petras fictas quousque ad barca, qui sedet sculta in petra. Et exinde ad alia congesta petrinea. Et inde per agirem, et petras fictas que sunt secus via de Vereda, quousque in termino do Pittanes. Et inde per agirem, et archas princi pias, qui divident inter Dumio (Dume), et Palmaria (Palmeira). Et inde per agirem certum, qui dividet inter Dumio, et Paretelias. Et inde per totum ipsum agirem usque in termino de Lesmiri. Et inde per alia via de Vereda, qui descurrit de Bracara quousque in terra tumeda, qui fuit manum facta. Et exinde in archa petrinea principia, ab antiquis constructa, qui dividet inter Dumio, et Lesmiri. Et inde per agirem firmissimum, qui dividet inter Dumio, et Villa de Forozos; et sic per agirem, et petras fictas, usque ad congesta, qui dividet inter Dumio, et Culina. Et inde per agirem, et petras fictas, usque invenimus petra scripta, ubi dicet Terminum («pedra escrita, onde chamam Término»; seria um miliário?). Et inde per agirem, et petras fictas, usque in termino de Villa Pascasi (hoje o bairro das Parretas?, vide nota1), et invenimus ibidem petra scripta, ubi dicet Sanctae Eolaliae (Santa Eulália), ubi dividet Dumio, Culina, et Villa Paschasi. Et sic exivimus per signas certas, usque in monte, ubi prius incoavimus, et invenimus in ea ipsos terminos parietes, quos obtinuit Spasandus, et alias, quos obtinuit Alamirus, seu et Ecclesiam vocabulo Sancti Fructuosi, quod dicunt Montelios (Igreja de S. Frutuoso de Montelios). Et quod potuimus previdere in veritate sunt ipsi termini fortruimi, ab antiquis constructi, ipsius loci jam facti, et manibus nostris confirmamus.
Sub Christi Nomine Nausti Episcopus, quod previdi confirmo -|- Sub Christi Nomine Froarengius Episcopus, quod previdi confirmo -|- Lucidus Vimarani, quod previdi confirmo -|- Nunu Gutierriz, quod previdi confirmo + -|- Cresconius Migiti, quod previdi confirmo -|- Vermudus Lucidi, quod providi confirmo -|- --Vimara Froilani, quod previdi confirmo -|- Spasandus Egani | Ermogius Cresconi, quod previdi confirrmo -|-.
Petrus Vellini, quod previdi confirmo -|- Adfonsus Vellini, quod previdi confirmo | Hermigildus Froilani, quod previdi confirmo -|- Vermudus Arnotati, quod previdet confirmo -|- Hordonius Egani, quod previdet confirmo -|- Fromarigus Cendoni, quod previdet confirmo -|- Tanoy Braolioni, quod previdet confirmo -|-.
Hordonius confirmans -|- Ranimirus confirmans -|-.
Florentius Presbiter ab ipsos pontifices ordinatus, hanc columellum manibus meis conscriptum.

   
index
nota1: alguns lugares são facilmente identificáveis como Dume e Palmeira; a colocação da Vila Pascasi no actual bairro das Parretas é proposta in «Altar romano encontrado em Braga», 2006, p. 34.

nota2: o documento refere uma «via de vereda» proveniente de Braga que só poderá ser a Via romana Bracara Augusta - Astorga pela Serra do Gerês , também conhecida como VIA NOVA e que passava por Dume para ir fazer a travessia do rio Cávado junto a Amares.

viasromanas.pt